brod
Quoniam autem contingit in plerisque locis et fluminibus pontes
extrui, ubi prius transitus non admodum difficilis fuit, et nunc quoque pateat ;
decernimus ut liberum sit unicuique fluvium aut locum, quem Brod vulgariter appellant,
transire, si volet declinare pontem. Quo casu cogi non debebit neque poterit ad
solutionem pontalis. Nemo tamen debet hujusmodi transitus seu Brody, atque transeuntes
modis quibuscumque et ingeniis impedire. Antiqua erat injusta hæc vectigalis
exigendi ratio, ut discimus ex Capitul. 1. ann. 809. art. 19. apud Baluz. tom. 1. col.
466. Ut nullus cogatur ad pontem ire ad flumen transeundum
propter telonei causam quando ille in alio loco compendiosus illud flumen transire
potest.