buccus
Si quis Buccum
furaverit, 600. den. culp. jud. Gregorius Turonensis lib. 9. Hist. cap. 23 :
Ferebant hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus
vocitabatur. Ubi quidam oliduslegunt, quod magis placet, cum male oleant hirci.
Pelles buccinæ, apud Chrodegangum Episcopum Metensem in Regul. Canon. cap. 41. Vide Bocs.