budteil
Sicut enim præfatus Imperator omnes
Spirensis civitatis inhabitatores, undecunque venerint, vel cujuscunque conditionis
fuerint, a consuetudine nefanda et nequissima, quæ vulgo vocabatur Budteil, suos quoque
hæredes prorsus exemit, et ne aliqua persona major vel minor, non advocatus, non eorum
naturalis dominus, illis morientibus, de eorum suppellectibus quicquam auferre
præsumeret, finaliter interdixit. Vide Bidella, Butteil, col. 203. et infra Butel et Melius Catallum in Catallum.