burgesia
Hæc est ordinatio facta per nos...
super modo tenendi et faciendi Burgesias regni nostri, etc. Primo statutum est... quod
si aliquis voluerit aliquam intrare de Burgesiis nostris debet venire ad locum, unde
proponit seu requirit esse Burgensem, etc. Pluries babetur ibidem. Occurrit
etiam simili notione in hist. Dalphin. tom. 1. pag. 26. et seqq. apud Benoitpag.
burgi. Charta Roberti ducis Burg. ann. 1284. ex Chartul. S. Mart. August. :
Si aliquis vel aliqui infra franchisiam seu
Burgesiam villæ Anziaci de novo venire voluerint, etc. Vide Burguitas.Burgensistenementum, prædium. Composit. inter S. Ludov. reg. Franc. et abbat. Crassens. ann. 1253. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 455 :
Abbas
vero et conventus habebunt in castris et villis propriis suis vilanagia et Burgesias,
quæ propter hæresim seu faidimentum cadent in commissum... et habebunt abbas et
conventus mobilia, quæ erunt in villanagiis et Burgesiis suis, in castris et villis
propriis, si propter hæresim vel faidimentum cadent in commissum. Vide supra
Burgensatica.