Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

burghbote

BURGHBOTE
, Urbis, burgi, vel arcis restauratio, vox Saxonica composita ex Burg, Burgum, et Bota, emendatio, reparatio, restauratio. Præsertim vero Auxilium dicitur, quod ex Consuetudine debetur ad restaurationem urbium, burgorum, castrorum, a cujus pensitatione nemo fere immunis erat, ut est in Charta Ethelbaldi Regis Angl. apud Will. Malmesburiensem lib. 1. de Gest. Regum Angliæ. Burgbota, hac notione habetur in Legibus Kanuti Regis cap. 31. et 91. apud Bromptonum, et in Legibus Henrici I. cap. 10. 13. 66. Interdum bæc vox, et sæpe in Chartis, accipitur pro ipsa immunitate, seu quietania reparationis murorum civitatis vel burgi, ut habet Fleta lib. 1. cap. 47. § 21. Rastallus : Burgbote, hoc est, quietum esse de auxilio dando ad faciendum burgum, castrum, civitatem, vel muros prostrata. Apud Leonem in Tacticis cap. 20. § 71. si castellum aliquod, aut porta, aut pons conficiendus sit, vel via aliqua sternenda, aut aliud quid publicum est extruendum, neque publicis ærarii expensis absolvi potest, unusquisque tum ex æquo huic operi inservire debet, nemoque hac re excusatur, neque amicitia, neque donis, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list