burina
Mesleia. Charta Henrici Imp. ann. 932. apud Miræum in Cod. Don. piar. cap. 30. et Barthol. Fizenium in Hist. Leodiensi pag. 213 :
Et in
his locis.... concedimus et confirmamus eis bannum et justitiam, impetum et Burinam,
ictum et sanguinem, etc. Alia apud eumdem Miræum cap. 85 : In his locis
possidet Ecclesia bannum et justitiam, impetum et Burinam. Charta Samsonis
Archiepiscopi Remensis pro Cisoniensibus : Si forte latro captus fuerit, sive
aliqua Burina facta fuerit, aliquid justitiæ exercebit ; sed tamen latro dimitti non
debet, ..... nisi Advocatus vel familia ejus rescierit.
In seditionibus, quas vulgo Stuer et Burinne dicimus, judicandis. Ex his
emendanda Charta seu Epistola Fulcardi Abbatis Lobiensis, in Chr. Lobiensi pag. 602 :
In placitis, præter Burinam et testeiam, non debet habere Advocatus, nisi tres
denarios. Perperam enim editum bincinam.
Si quis in villa sanguinem fluentem vel Burinam fecerit, et id
legitimo probatum fuerit testimonio, forisfactum sanguinis per sexaginta, forisfactum
Burinæ per triginta solidos emendabit : quorum duæ partes Ecclesiæ, tertia Comitis
erat.Se aucuns en le ville de
Haspre fait sanc courant ou Burine, et il est prouvé par loyal tesmoingnage, le
fourfait du sanc il amende par lx. sols, et de le Burine par xxx. sols.
Mesleia et Burinain hoc differunt, quod
Burinasit animosa contentio, in qua rixantes mutuis sese lacessunt conviciis ; in
Mesleiavero mutuis conviciis etiam adjiciant verbera : utrumque sic optime vertitur Gallice,
Querelle de fait et Querelle de parole, in veteri translatione Gallica Chartæ Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237.
Burina, ejusdem originis esse videtur ac Germ.
Empœrung, scilicet a verbo
Bœren, Tollere, allevare. Vide etiam Burma.
Burjan, ordiri, incipere.
Aneborende, Insurgentes in me ; Ufpurit, suscitabit (omnes terminos
terræ) in vet. vers. Germ. Bibl. ap. Graff. Thes. Ling. Fr. vol. 3. col. 158.
163. 167.