cabella
Gabella, Gall.
Cum eorum castris, fortaliciis... Cabellis, dohanis earumque
juribus. Computum anni 1333. Hist. Dalphin. pag. 285 : Pro præconizandis
Cabellis Domini pro quinque diebus, et portandis cartulariis de Bellovidere apud
Gratianopolim, ii. flor. vi. den. gros. Ogerius Panis lib.
4. Annal. Genuens. ad ann. 1214 : Consules juraverunt quod dicti introitus de
cetero in perpetuum non possent vendi, excepta Cabella salis domus Messanæ.
Utitur ille non semel. Vide Gablum.Le Beuf, eodem nomine appellatur tributum, quod ex vino penditur. Pact. inter Reg. et Genuens. ann. 1396. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 35 :
Non imponet
(Rex) nec imponi faciet, per se vel per alios, aliquam collectam,
dacitam, ....... nec etiam aliquam Cabellam seu munus, quocumque nomine
censeantur.Bannum vinidicitur. Vide in Bannum 1. Pact. inter Arnald. de Villanova et homines de Transio ann. 1283. ex Tabul. D. Venciæ :
Item fuit actum quod dictus
dominus Arnaudus possit tenere Cabellam vini in castro de Trans per unum mensem
tantum.Caballa, Equa, jumentum, Gall.
Ob hoc abbas Guillelmus dedit ei unam Cabellam
valentem quadraginta solidos. Vide Caballus.