Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cabestragium

CABESTRAGIUM
, Præstationis species, quæ a subditis domino penditur pro jumentis suis, quibus illi utuntur ad frumenta sua trituranda ; quod capistro, Provincialibus Cabestro, ducantur, sic dicta, vulgo Cabestrage : cujus vocis interpretatio firmatur ex aresto parlam. Prov. ann. 1719. ut me monuit illustris memoriæ Præses de Mazaugues. Sentent. arbitr. ann. 1497 : Licitum sit propria authoritate recipere equas sine præstatione alicujus pastorgagii, Cabestragii ;.... et dicti domini nihil tunc eo casu de calcaturis, pastorgagiis et Cabestragiis exigere possunt. His adde, eodemque sensu intellige, quod legitur supra voce Cabestragium. Vide etiam infra Calcagium et Calcatura. Academicis Matritensibus Cabestrage est : El agasajo que se hace à los vaqueros que han conducido con los cabestros la res vendida. Munusculum pastoribus bovis venditi datum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list