Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

calcalenteris

CALCALENTERIS
. S. Columbanus Epist. 4. de Paschate : Quid ergo dicis de Pascha 21. aut 22. lunæ, quod jam (tua tamen pace dictum sit,) non esse pascha, nimirum tenebrosum, a multis comprobatur Calcalenteris. Ubi forte legendum calculatoribus : nisi chalcenteris legatur, id est, viris doctis. Nam χαλκέντερον cognominatum Originem notum. Hoc est, juxta vim nominis, Pectus æneum : quocirca Cangius nonnihil a scopo videtur aberasse. Ob immensos labores potius, quam ob doctrinam Græci χαλκέντερον dixerunt Origenem, Latini Laboriosum. Si Calcalenteris mendose scriptum est, mallem Calendariis, qui supputant Kalendas et tempora, quam quodvis aliud vocabulum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list