calceamenta
Qui dum
esset juvenili ætate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur, cumque, ut ætati
huic convenit, amori se puellari præstaret affabilem, et cum poculis frequentibus etiam
Calciamenta deferret, contigit, ut, etc. Idem cap. 20 : Denique dato
sponsæ annulo porrigit osculum, præbet Calciamentum, celebrat sponsalium diem
festum. Alludit forte ad id, quod legitur in libro Ruth cap. 4. v. 8 : Hic
autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo juri
cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo Calceamentum suum et Dabat propinquo
suo : hoc erat testimonium Cessionis in Israel. Sed et nescio, an huc spectent,
quæ habet Chronicon Regum Manniæ, de Olao Magno Rege Norvagiæ : Murecardo Regi
Hiberniæ misit Calciamenta sua, præcipiens ei, ut ea super humeros suos in die Natalis
Domini per medium domus suæ portaret, in conspectu nuntiorum ejus, ut inde intelligeret,
se subjectum esse Magno Regi. Ita forte apud Gregorium Turonensem sponsus sponsæ
calceamenta deferebat et præbebat, in obsequii symbolum. Longa tunica et chlamyde accinctus, Calceis quoque
Romano more formatis induebatur. Vide Armiger,
Campagus.