caldaei
Et quædam littera bulla aurea bullata Leonis Regis omnium Armeniorum
directa D. Joanni PP. continens quod ipse submisit se cum subditis suis obedientiæ
Romanæ Ecclesiæ, et petit subsidium Apostolicum, quia graviter invaditur a Caldeis
infidelibus.Nam omnes Magos et Gerofantas, et Caldæos, et hariolos ego domui.
Hieronym. in Daniel. cap. 2 : In Chaldæis Γενεθλιαλὁγους significari puto, quos vulgus Mathematicos vocat. Consuetudo
autem et sermo communis Magos pro maleficis accipit, qui aliter habentur apud gentem
suam, eo quod sint Philosophi Chaldæorum, et ad artis hujus scientiam Reges quoque et
Principes ejusdem gentis omnia faciunt. Vide Julium Cæsar. Bulingerum lib. 1. de
Magia cap. 3.