calma
Et silvas de ipso agro devastassent, et terram exinde aut prata
per loca plurima invasissent, vel vineas deplantassent, aut Calmas rupissent,
etc. Alia Caroli M. ann. 790. pag. 13. ibidem : Sicut ab ipsa jam dicta
Orba, partibus Occidentalibus venitur in Calmibus, Merrenses vocabulo, usquequo
perveniatur in planitiem parochiæ Segonciacensis. Notitia vetus apud eumdem pag.
18 : Albericus dedit de ratione S. Benigni partibus Fulcrici Calmam unam, quæ est
in centena Oscarense... habet ipse campus vel Calma, de uno latere, etc. Alia
pag. 93 : Verberatorum canabi, quod habetur in Calma juxta molendinum.
Denique alia ann. 1147. pag. 116 : In fine vero forestæ de Lumini, est pratum
ipsorum Militum, quod est inter Calmas de Ance et Blaseio, et prædictam
forestam. Quibus in locis Calmævidentur appellati agri aratorii, in quibus messes esse solent, quæ
Calamisfrumentariis constant, quos inde nostri
Chaumesvocant. Vide Oct. Ferrarium in Orig. linguæ Ital. in
Calma.
Quæro, inquit Dux, ut
Episcopus destruat mihi Calmam, et fossatum quod factum est apud Mussi. Ad quod
Episcopus respondet post pauca : Calmam destruere nolo : tum quia frater meus eam
ædificavit, ipso Duce juvante, et iturus in Jerosolymam in pace ab eo discessit utpote
homo suus : tum quia in alodio S. Mammetis facta est, et ad eum nihil pertinet, et alia
munitio in finagio ejus patris (prius) fuit et propior Castellioni.
Hic Calmavidetur esse casa vel etiam munitio quædam sic forte dicta, quod stramentis seu
Calamisfrumentariis tegeretur. Pari modo possunt intelligi exempla pleraque a Cangio laudata.
Calmaest Ager exilis et ab omni cultu destitutus, vastus et desertus, atque adeo idem quod Bruarium : cui explicationi apprime conveniunt et quæ supra allata sunt et quæ sequuntur ; si tamen locum Cangio additum excipias, ubi Prædium seu villa rustica esse videtur, ut et apud
Brusselde Usu feud. pag. 274. Charta ann. 1035. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1060 :
Dono insuper ipsam Calmam cum silvis
suis..... Eandem autem Calmam et silvas dono prædictæ domui eo tenore, ut si quid ibi
cultum atque laboratum fuerit, omnia serviant sancto Martino, sine cujusquam
inquietudine vel blandimento. Charta ann. 1405. in Reg. feud. comitat. Pictav.
ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. v°. : Johannes de Foresta valletus advouho.....
unam Calmam, sitam ante portam dicti mei arbergamenti ; quæ quidem Calma est appellata
Gardia. Vide Calmis et Calmus.Et
est ipse alodes in valle Confluente (cum) aquæ ductibus vel reductibus,
Calminibus, cum exiis et regressiis earum. Alia ann. 1011. ibid. col. 990 :
Confirmamus etiam pascua gregibus vestris, etiam Calmen de Vesias. Vide
infra Calmus.Quare dictas quinque eminas bladi percipiendas et reddendas in dicto
granario assedi.... Item super Chalmam sitam au Cerisier noirien, sitam
juxta terram Roblini. Et in altero venditionis Instrumento ejusdem anni :
Et super unam peciam terræ quæ fuit in Chalma, sitam, etc.Tradidit mansum de Melet superiorem et subteriorem.... Item las Chalms de
Fenayrols... cum molendinis, furnis, pratis, etc.Super
Chaumam quæ partitur cum Perrecier et super omnes arbores ejus.Super Chaumotam sitam super virgultum D. Marcelli
Militis.Duæ partes unius granchiæ coopertæ de Calma, Gallice Chaume..... Item quædam
domus cooperta etiam de Calma. Hinc Chaumette, Instrumentum ferreum, quo calami seu stipulæ secantur, falculæ species. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 17 :
Ledit Bourgois venoit des champs de cueillir ou Chaumer du
chaume,.... lequel en haussant une Chaumette qu'il tenoit, qui est un baston long à
manche ouquel a au bout un fer, qui est fait en maniere de fauxille,
etc.