camelaucum
Ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα
κατασκευὴ σπυρίδος, ἀντὶ πίλου τῇ κεφαλῇ τιθεμένη. καλεῖται δὲ παρ᾽ Ἰταλοῖς κάμελα, ἐξ
οὗ καὶ καμελαύκια. In eadem etiam sunt sententia, quoad vocis etymon Leo
Allatius et Goarus. Papias : Apostolicus Pontifex cum Camelaucio, ut solitus
est Romæ procedere, a palatio egressus, etc. Idem in Hist. Eccl. :
Occidit Totilam, et vestimenta ejus cruentata, cum Camilaucio lapidibus pretiosis
ornato misit Constantinopolim. Theophanes de eodem Totila : Καυμιλαύκιον, Ῥωμαϊκὴ ἡ
λέζις, ῤηθεῖ ἡ δ᾽ ἄν καὶ ἑλληνιστί ἁπὸ καῦμα ἐλαύνειν καυμηλαύκιον.
Camelaucium,
Galericulus, quia calorem defendat.Præcepit
Abdelas radi barbas eorum et fieri Calamaucos cubiti unius et semis. Beda de
Tabernac. lib. 3. cap. 8. et Rufinus hæc verba Josephi lib. 3. cap. 8 : ϓπὲρ τῆς κεφαλὴς φορεῖ πίλον ἂκωνον, sic vertunt : Super
caput autem gestat pileum in modum parvuli Calamauci, sive cassidis. Perperam
Calamatieditum apud Jo. de Janua, Odo Fossat. in Vita Burchardi Comitis Corboliensis :
Dum alicubi voluntas pergendi adesset, depositis monachalibus
indumentis, pretiosarum pellium tegmentis exornabatur, Calamaucumque optimum pro capitio
humili, capiti imponebatur.
Calamantumque optimum.Quando vero ad monasterium
converti voluero, tunc habeam... 6. calciamenta et 2. manices et Camalaucum,
etc.Caput operiunt Camelaucio, quod capitis tegmen est
ex lana nigricante, ut natura illam dedit, textum, rotundum, altitudine semipalmare, in
formam conchæ finiens, qua caput ingreditur, non undequaque rotundatur, sed ubi aures
sunt, plagulæ unguntur, quibus aurium incommodis medentur. Nomen habent, ut ipse
existimo, quidquid alii dicant, quod ex pilis camelorum ut plurimum texatur.
Camelaucio caput operire Episcopos Armenios, cum sacra peragunt, auctor est Isaacus
invectiva secunda in Armenios pag. 414.Camelaucio, a nostris dictum putant
Camail, Italis
Camelaucumvix legatur humeros texisse, sed solum caput, præterea quod nostri
Camailvocant, accenseatur vulgo armaturæ : probabilius videtur, hanc vocem effictam ex
Cap de maille, ut fuerit
Capitium ex maculisconfectum. Nam
Camallumfuit capitii species hamulis et maculis contexta, quæ totum caput, excepta facie, et humerorum superiorem partem operiebat, cujusmodi passim videre est in veterum Militum nostrorum imaginibus, quæ in sigillis et alibi describuntur, ut apud Edw. Bisseum in Notis ad Uptonum pag. 32. 63. 77. Capitio isti, si quidem integrum esset, levior galea aptabatur. At si
helmus, vel cassis spissior, caput tegeret, tum
Camallumita cassidi annectebatur, ut collum et humeros tegeret, et ab adversariorum ictibus tutaretur.
Et coula tout outre le Camail, qui estoit de bonnes mailles : et luy
entra au col.de la FontaineArgentarii Regii 1. Jan. ann. 1349 :
Pour six onces de soie de diverses couleurs à
faire les las à mettre les Camaux ausdits bacinets, etc. Chronicon MS. Bertrandi
Guesclini : Et voit ses Chevaliers bien armez de Camail. Alio loco : Bertrand tenoit l'espée, qui le fer ot trenchant, Ou Camail li bouta fierement en poussant. Proinde Camallum, nihil aliud fuit quam ea armaturæ species, quam hodie
Haussecoldicimus, quæ collum tegit, præterquam quod
Camallumex hamulis confectum esset ;
haussecollumvero ex solido ferro sit compactum.
Camallumeffictum conspicitur in torqui Ordinis equestris
Camalli, seu
Histricisdicti, a Carolo Aurelianensi et Vadensi Duce instituti, in cujus ima parte pendet
histrix, surrectis echinis horrida, virenti humo insistens, cujus collum
Camallotegitur : histrici vero impendet Corona Ducalis, uti in Casulis et Dalmaticis, olim ab eodem Duce Cælestinis Parisiensibus donatis videre est. Ordinis vero istius meminere Monstrelletus 1. vol. pag. 60. et cap. 25. 2. vol. pag. 176. Joannes a S. Gelasio in Hist. Ludovici XII. pag. 25. Petrus Sanjulianus in Miscellaneis Hist. pag. 428. Andreas Fauynus in Theatro Honoris pag. 734. etc. Denique ab ejusmodi
Camallismilitaribus nomen mansit epomidi isti, quam deferunt Episcopi, quæ non modo humeros, ut hodie, sed etiam olim caput tegebat : ex quo etiamnum capitium eidem annectitur. Vide Camilla.
Cameill vero ex Ch. ann. 1309.
tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1222. est capitii species, hamulis et maculis contexta,
quæ totum caput operiebat, facie excepta. Unde Guy de Hotetot, dit Porquet, chevalier,... estoit armé d'un haubergon d'acier, un
palet Encamallié sur sa teste, ses mains en ses gantelez, etc.