campania
2. campānia, ae, f. u. campānia, ōrum, n., s. campāneus.
concesserunt ‥ tres acras terre in eadem villa [], tam in curtilagio quam in ~ia Girton
tota ~ia infra metas suas est in defenso per totum annum
Nigriores terras invenies, si in
Campaniis fuerit. Campanea loca, apud eumdem. Campanea Placentina, apud Ruffinum Monachum Cœnobii S. Sabini. Gregor. Turon. lib. 7. Hist. cap. 35 :
Omnisque phalanga in suburbana urbis Campania castra metata est. Idem de
Vitis Patrum cap. 7 : In Campania illa, quæ a parte Aquilonis habetur haud procul a
castro. Visio sancti Baronti num. 18 : Descendimus in amœnam
Campaniam. Otto Frising. lib 1. de Gest. Friderici cap. 31 : Maximam
venationis copiam habente, sed vomere ac rastro pæne experte Campania. Charta
ann. 846. in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 49 : Cedimus quoque
similiter in illa Campania campum unum, et habet fines de uno latere, etc.
Sunt autem nomina vel situs ipsarum rerum vel villarum ad ipsos servos
Dei pertinentium, in primis mansella in gyro Monasterii (S. Germani
Autissiod.) sita, et omnes clausi, indominicati, scilicet ille qui adhæret
Monasterio, et Campaniæ, plantæ, habundantia, etc.
Champaigne, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 35 :
Le
suppliant entra sur aucuns héritaiges de son pere environ une Champaigne, nommée le Loup
pendu.Campaniæappellationem inditam constat post Francorum adventum, eadem de causa, ut et aliis aliquot regionibus planis. Hinc
Campus magnus Remensis, apud Theganum cap. 16.
Marciacensis; quod emendat D.
Bouquettom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 109. legitque ex Codd. Mss. ut apud Fredeg.
Arciacensis.
Campania, occurrit non semel in Historia Cortusiorum,
Supremum navis tabulatum, ex quo velut campo pugnatur, in Notis ad Vitam S. Raynerii, tom. 3. Junii pag. 466.
Item, duo panni pro paramento
altaris operati ad leones aureos, unde Campania rubea est ; hoc est, pannus ipse
leonibus distinctus ruber est, Galli diceremus, d'une étoffe à fond rouge.
Champagne. Inventar. eccl. Camerac. ann. 1371. Ms :
Item
sex alii panni nigri pares, quorum Campania est de nigro seminata de aquilis et
serpentibus argenteis... Item alii duo pares in pavonibus bene rotatis in Campo rubeo...
Item deux napes d'autel, un aube et amit parés de six ymages en Champagne d'or.
Vide Campus 8.