capsia
Capsa, Arca. Inventarium Prioratus de Podio ann. 1336. ex Armario S. Victoris Massil. :
Duas meginas carnium porcinarum, tres panales de ciceribus, unam
Capsiam sine cubrecello. Statuta Massil. pag. 140 : De clave portæ
ii. denarios, de clave Capsiæ iii. denarios, etc. Ibid.
pag. 462 : Subtiles merces in Capsia, de quibus naulum non
datur.Ipsæ
quidem urticæ plurimum rubent et non sunt herbæ vel pisces, sed quædam specialis materia
rei, quæ dum cruda est continet venenum, unde plus quam Capsia carnes tumefacit
humanas. f. Indicum piper quod alii Capsicumvocant.