captenere
Et voluerunt cum eo placitare, et de suo multum dare, ut Capteneret eos adversus
Archidiacon. et Canonicos. Charta Abbatis Moissiacensis ann. 1212. in Regesto
Carcasson. : Comes Ecclesiam nostram et jura omnia, in omnibus quæ de jure poterit,
debet Captenere et tutari. Vox vero formata a caput tenere. Capitulare 4. Caroli Magni incerti anni cap. 9 :
De vassis Regalibus, ut honorem habeant, et per
se, aut ad nos, aut filium nostrum Caput teneant, id est, seipsos per se, aut
per nos, etc. manuteneant : id enim valet particula
ad.
Captein. Exstat in Regesto Comitum Tolosæ Charta ann. 1233. cujus titulus in hæc verba concipitur :
Aisso es Charta del Captein de Serras : qua Serrensis castri incolæ
ponunt se in Captennio, et amparantia, et protectione Raimundi Comitis Tolosani.
Captennii formulam exhibet idem Regestum in Litteris ann. 1245. hoc verborum contextu :
Notum sit cunctis quod Enricus de Castanhaco pro se et pro aliis dominis de
Castanhaco parieris suis, de consilio et voluntate et assensu aliorum dominorum de
Castanhaco... pro ipsis et pro omnibus aliis hominibus et universitate de Castanhaco
miserunt, se scilicet et eorum corpora, et totam villam, et universitatem de Castanhaco,
et omnes illos homines et mulieres qui ibi habitant, et de cætero ibi habitabunt, et
omnes eorum res, et bona mobilia et immobilia quæcunque sunt et ubicunque, sub
Capitennio et amparantia, protectione, et firma et salva custodia D. Raimundi Dei gratia
Comitis Tolosæ et hæredum et successorum ejus in perpetuum, et Vicarii ejus Tolosæ pro
ipso. Et pro isto Capitennio, amparantia, protectione et custodia, jam dictus Enricus et
alii prescripti probi homines pro ipsis et pro omni universitate de Castanhaco debent,
et convenerunt dare, reddere, et solvere eidem Domino Comiti, vel ejus Vicario Tolosæ in
castro Narbonensi singulis annis in festo Paschæ Domini 50. solidos monetæ Tolosanæ,
etc. Hoc autem concesso Berengarius de Promilhaco Vicarius Tolosæ pro dicto Dom. Comite,
et pro hæredibus et successoribus ejus, recepit omnes prædictos probos homines et alios
dominos, et villam de Castanhaco, et omnes eorum res, et bona mobilia et immobilia, ut
dictum est, sub Capitennio, amparantia, protectione et Custodia dicti Domini Comitis et
hæredum et successorum ejus in perpetuum : et mandavit et promisit eos et totam villam
antedictam, et omnes ibi habitantes et qui de cætero ibi habitabunt, et omnes eorum res
et bona ubicunque in cunctis locis, uti dictum est, Captenere, et amparare, et
custodire, et protegere de omnibus viventibus bona fide, et legitime. Act. 8. die exitus
mensis Decemb. 1245.De illis mansis, seu bordariis in quibus
Dom. Comes habebat suum Captemium (legendum Capteinnium vel
Captenium) pro Abbate Milite, etc. Et infra : Pro his
autem omnibus debemus Captenere et tutari Dom Abbatem
et Conventum et Ecclesiam D. Petri, etc. In Tabulario Abb.
Deiparæ Santonensis fol. 27 : Aymericus de Rancone dedit Capitennium suum Ecclesiæ
B. Mariæ, ita quod custodiat et defendat eos ab omnibus hominibus, nec nocebit propter
aliquam guerram hominibus ejusdem Ecclesiæ, nisi invenerit eos in forisfacto.
Fol. 76. ann. 1137 : Willelmus Ricou et Helias Milites de Broda (Brou)
promiserunt B. Mariæ Capitennium suum, auxilium et tutelam de decima terræ Spinæ contra
omnes homines. Vide Cruceum in Hist. Episcop. Cadurcens. num. 95.Captenenti, tutelæ nomine, ultro præstatur, quod aliis
Salvamentumappellatur. Consuetudo municipalis Bellaici in Pictonibus :
De illis quæ pertinent ad Ecclesiam S. Germani, de mansis, sive
bordariis, in quibus dominus Comes habet suum Capteinium pro Abbate Milite.Espleita minuta per Capten et per terras,
quas tenet Hugo, etc.Captenenti, tutelæ nomine, ultro præstatur ; quod aliis
Salvamentumappellatur. Lit. ann. 1296. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 8. v°. col. 1 :
Invenimus quod Captennia, de
quibus in litteris regiis fit mentio valent in hunc modum : Captennium de Bagio, decem
libras Caturcenses ; Captennium d'Aniols, decem libras ceræ ; Captennium de Flaviaco,
duas libras ceræ ; Captennium d'Airan, quinquaginta pisces assieigas, quæ æstimantur
lxx. solidos Caturcenses. Charta ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 337 :
Item (vendidit Baudoynus de Maoritania) boatam bladi seu Captinium annuatim dicto
militi debitum. Boatam alberguatam et Captinium loci de Aspreriis, in ch. 340.
ibid. Captennia sive Captienhs, in Ch. ann. 1342. ex Reg. 74. ch. 238. Reg. ejusd. Cam. Comput. sign.
Belfol. 197. r°. :
Item Captinium dou lieu de Clanhac du
blé et des gelines deu chascun an par les hommes dudit lieu. Vide in
Captenere.Item induxit idem Raimundus falso modo Heliam Mathani se daturum eidem decem
solidos ratione sive de Chaptenih annis singulis solvendos.