caputeum
Caputium, Capitis tegumentum, quod
Capæassutum erat. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 18 :
Qui vero alicui levaverit Caputeum vel capellum, aut sibi
fecerit cadere de capite, etc. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12.
Script. Ital. col. 560 : Exivit inermis quodam jupparello indutus et sine Caputeo,
caligis tantummodo calciatus. Adde Annal. Estens. apud eumd. tom. 18. col.
920.