caragus
caragus, s. caragius.
cărăgus, v. caragius.
characteribusmagicis utitur, unde vocis etymon. Gloss. Saxon. Ælfrici :
Non licet ad sortilegos, vel ad auguria respicere, vel
ad Caragios, etc. Canones veteris Concilii Narbonensis ann. 598. can. 14 :
Si qui viri ac mulieres divinatores, quos dicunt esse Charagios atque
sorticularios, etc. Vita S. Eligii a S. Audoeno conscripta lib. 2. cap. 15 :
Nullas paganorum consuetudines observetis, non Carajos, non
divinos, non præcantatores... consulere præsumatis. Et mox : Non
quærantur præcantatores, non divini, non sortilegi, non Caragi. Beda de Remediis
peccatorum cap. 11 : Caragios, et divinos præcantatores, etc. Petrus
Malleacensis de Cœnobio Malleacensi § 6 : Uxor ejus observatrix admodum Carajorum
atque maleficiorum. Sermo de dedicatione Ecclesiæ editus a V. Cl. Jacobo
Petito : Omnes fures et falsi testes, omnes ad arbores vel ad fontes vota
reddentes, omnes qui Caragios et divinos vel præcantatores aut propter se, aut propter
suos inquirunt, etc. Odo Clun. lib. 4. de Vita S. Geraldi Auriliac. Comit. cap.
7 : Vassus quidam nomine Adraldus focum Caragiorum tota nocte in domo sua fieri
præcepit. Intempesta autem ipsius noctis hora, dæmones super focum custodis
irruerunt. Severianus homil. quæ extat. 241. apud S. Augustinum de Tempore :
Ut nullus ex vobis Caragos vel divinos, vel sortilegos requirat. Infra :
Qui prædictis malis, id est, Caragis, et divinis, aruspicibus....
crediderit. Vide Decret. Ivon. lib. 1. cap. 1. § 134. Occurrunt apud Nicetam in
Isacc. lib. 2. n. 5. in Cod. Barbaro-Græco Cararios, coriocos, et divinos, et
præcantatores, phylacteria etiam diabolica, vel herbas, vel succinos, suis vel sibi
impendere, etc. Leg. Forte Carajos curiosos.
Caragus, Sortilegus, præstigiator. Libell. de Remed. peccator. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 45 :
Carojios et divinos præcantatores,
etc.