Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cargaria

CARGARIA
, Cargator. Statuta Massil. pag. 469 : Ordinamus etiam quod nullus dominus, vel rector navis, seu ductor habeat ad viandam suam ultra peregrinos, nisi gratis et pro miseria vellet eum transvehere, omni mercede cessante, nec habeat aliquam societatem cum Cargatoribus in Cargaria seu vianda peregrinorum, nec expleto viagio domini navium aliquid accipiant, vel auferant de eo quod superaverit de vianda, nec etiam aliquem Cargatorem ad navem suam onerandam recipiant, donec curiæ eum præsentaverint, etc. Ibid. pag. 474 : Decernimus ut omnes Cargatores navium peregrinorum jurent ad sancta Dei Evangelia, se bonam fidem gerere peregrinis, et conventiones, quas cum eis inierint, bona fide attendere et complere, et victualia emere his, quos ad viandam receperint, bona, et incorrupta, et sufficientia, et quod societatem non habeant cum dominis navium, vel partionariis, super Cargaria vel vianda peregrinorum. Cargatores, ut satis liquet, mercatores sunt qui naves cargant, vel onerant mercimoniis ; Cargaria vero peregrinorum est eorum transvectio, quæ Cargatores spectabat, non ductores navium.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list