cariagium
Teloneum de navibus super fluvio Scalt, qui pertinet ad fiscum Tornacum, vel
quolibet commercio, seu et de Cariagio, vel de sagenis, etc.
Carrigioet
Saginis.
De non solutis pauperibus, Cariagium, vel alios labores facientibus.
Charta Joannis Regis Angl. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 310 : De francoplegio, et
lastagio, et stallagio, et Carriagio, et pannagio... liberi sint. Thomas
Walsinghamus pag. 562 : Mense Aprili concessa fuit per Clerum una decima
conditionaliter, scilicet ne quis Provisorum de cætero capiat bona vel Cariagia de
Ecclesiasticis contra voluntatem eorum.
Prædicti Monachi... sint quieti de theloneo et portagio et passagio... et
Cariagio et tallagiis. Chartularium SS. Trinit. Cadom. fol. 61 :
Debent.... pasnagium et Cariagium, etc.Statutum est quod quilibet Burgensis dabit plenum Cariagium pro
quolibet dolio vini quod ponet in taberna. Fleta lib. 1. cap. 20. § 85 :
De his qui receperint plures equos et carectas ad Cariagia Regis facienda aliter
quam necesse fuerit. Charta ann. 1240. in Tabulario Lehunensi num. 85 :
Recognoverunt se hereditarie vendidisse... per tredecies 20. libr. Paris. sibi
persolutas unum Cariagium, cum duobus jornalibus terræ sitæ in territorio de Lehuno in
cultura de Faies, in una pechia, quod, inquam, Cariagium et terram dictus
H. tenebat de dictis Priore et Conventu. Videtur idem quod Caragium,
Carrucagium, Terræ aratro cultæ.
Cum nostri certam elegissent stationem et armatos statuissent ordinate, et pulcre
dispositos per turmas suas, Cariagium quoque (quod Garcinas appellamus) a tergo
locassent. Καραγός , eadem notione usurpant
Tactici Græci, sicque definitur a Leone Imp. cap. 4. § 53 : Καραγὸς
δὲ λέγεται ὁ διὰ τῶν ἁμαξῶν καὶ τριβόλων, καὶ τῶν ἄλλων μηχανῶν γινόμενος περιόρισμος
εἰς ἀσφάλειαν τοῦ στρατοῦ. Et cap. 11. § 47 : Καραγὸν δὲ
λέγομεν τὰς ἁμάξας, καὶ δι᾽ ἀυτῶν περιτευχισμόν.Cariagii, in Charta Caroli M. apud Aimoinum lib. 5. cap. 1 :
Nec de saumis, nec de Carigine, neque de navigio, neque de qualibet
redhibitione.Adde servos, adde familias, adde Carraginem et
epota flumina, consumptasque silvas. Ubi Carragoest carrorum numerus immensus, unde Itali
Carregioeadem notione dicunt.
Scythæ facta Carragine per montem
Gessacem fugere sunt conati.cariatorisseu illius, qui decimas colligebat easque
cariabatin horreum
decimatoris. Charta ann. 1207. ex Chartul. S. Juliani ch. 10 :
Cum Adam de Aisne ex parte uxoris suæ Elizabeth, in
decima hospitalis S. Juliani Cameracensis, quam habet apud Aisne, Cariagium reclamaret ;
tandem dom. Robertus canonicus Cameracensis, procurator ejusdem hospitalis, de consensu
fratrum ejusdem loci, et idem Adam cum uxore sua de consensu domini Johannis de Aisne,
de quo idem Cariagium se dicebant in feodum obtinere, sub pœna xl. lib. Camerac. in nos
compromissionem fecerunt. Aliud vero sonat vox fillanderiisex Lib. 1. ordinat. super artif. Paris. fol. 31. v° :
Item
que aucun ne aucune ne pourra ou devra mettre fil, tant de Tournay, ne de quelque autre
pays que ce soit, ou Cariage ne ouvrage de Paris. Ubi haud scio an idem sit quod
Carier, pro
Carder, Carminare, usurpatum videtur, in Stat. pro
merceriisann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 307. art. 21 :
Que aucun ne aucune ne fasse à Paris ne en la Banlieue, Carier soye, là
où il ait parmi la soye autre chose que la soye, sur peine de perdre la
soye.