carrocium
Cum standardo suo, quod carrucam, vel Carrochium appellant...
perrexerunt. Fridericus Imp. in Epist. ad Comitem Suession. tom. 5. Spicilegii
Acheriani pag. 569. de carrocio Mediolanensi : Cum vexillo S. Ambrosii, quod miro
artificio egregiæ molis et altitudinis ferebant in Carrocio, quem juga boum non pauca
trahebant. Idem in alia Epistola de eodem carocio, apud Freherum tom. 1. pag.
237 : Venit populus cum Carocio quod apud nos Stendart dicitur. Ubi
perperam editum bareocio.
Carrocerum (Corio Carrocio) quoque
excogitavit. Est autem Carrocerum currus quidam admirabilis, per circuitum a summo
deorsum scarlato vestitus. In cujus medio est arbor procera contingens cœlum : quam
quatuor viri portare non possunt, quæ a frequentia virorum recta tenetur, funibus hinc
inde protractis. In summitate arboris est crux aurea splendens nimio fulgore ; sub cruce
est vexillum album cruce rubea insectum. Hunc currum quatuor juga boum trahunt, qui
serico albo cum faleris cum rubea cruce per medium sunt cooperti. Magister Carroceri est
vir honorabilis, quem civitas, ense, lorica, ac continuis stipendiis dotare tenetur.
Insuper communitas tenetur providere de Capellano, qui juxta Carrocerum semper Missam
celebret, et vulneratis det pœnitentiam. Hic etiam magno stipendio per Communitatem
dotari debet. Sunt insuper octo civitatis tubicines, cum totidem militibus deserariis
(f. cum destrariis) quibus Communitas providet de duobus tentoriis
et salario militibus consueto.
Carrocio. A bobus etiam Mediolan. Carrocium tractum testatur Otto Morena in Hist. Rer. Laudens. pag. 75. Boncompagnus in Arte Dictaminis MS. lib. 2 :
Viri Mediolanenses patres vestri in
Imperium deliquerunt, unde civitas fuit tripartita in burgos, et lignorum strues, quam
Carrociam appellatis, prostrata subivit pudorem. Carrocii Mediolanensis
meminerunt præterea Petrus de Vineis lib. 1. Epist. 8. lib. 2. Epist. 1. 35. 50. Conradus
Usperg. pag. 305. Matth. Paris 296. Otto Morena pag. 69. Venit populus cum Carrocio, quod apud
nos Standard dicitur.Cremonensis, Matthæus Westmonast. pag. 341. Sigonius lib. 15. de Regno Ital. Matth. Paris pag. 499.
Paduani, Rolandinus in Chronico lib. 3. cap. 4. 7. lib. 4. cap. 9. lib. 9. cap. 2.
Veronensis, Hieronymus
d'alla Cortelib. 5. et 6. Hist. Veronensis.
Florentini, Joan. Villaneus lib. 6. cap. 77. et Ricordanus Malaspinus cap. 164. ubi pluribus describitur.
Parmensis, Albericus ann. 1229.
CarocciumWillelmus Brito lib. 11. Philipp. ubi describitur, ut et in Chronico Flandriæ cap. 15. Vide Bertholdum Constantiensem ann. 1086. Regis Hungariæ Carrocium belle describitur a Niceta in Manuele lib. 5. num. 3. et Cinnamo lib. 6. cap. 7. Saracenis Carrocium pariter adscribit Turpinus in Hist. Caroli Magni cap. 18 :
In medio illorum (Saracenorum) erat plaustrum, quod 8. boves
trahebant, super quod vexillum rubeum illorum elevabatur, mosque erat quod nemo de bello
fugeret, quamdiu vexillum eorum erectum videret. Denique Ægidius Monachus Aureæ
vallis in Alexandro Episc. Leodiens. cap. 24. ejusmodi Carrocium tribuit Duci Lovaniensi :
Captoque Ducis vexillo, dicto Gallice Standart opere plumario a Regina
Angliæ ei misso, quod fastu superbiæ quadriga boum ferebat. Qua quidem Standardi
appellatione ejusmodi vexilla donabant, ut infra docemus. Super elephantem castellum
instar Carrocii constituerat, signis in angulis ac vexillo exercitus in medio posito
decoratum, elephantis Magistro et Saracenis ad defensionem castelli
positis.Adhæreas Carocio
veritatis, id est glossatori, et in perpetuum non errabis. Infra :
Adhæreas glossis ordinariis sicut Bononienses adhærent Carocio, et sicut inducens
navem adhæret timoni.Carrociisnomina interdum peculiaria indita observo. Nam Cremonenses
Bertam, vel
Bertazzolamsuum nominarunt, ut auctor est Sigonius lib. 18. de Regno Ital.
Bruiram, vel
Buiram, ut habetur in Chronico Cremonensi ad ann. 1213. apud Baluzium tom. 2. Miscell. pag. 308.
Berteciolam, ut declarat Franciscus Carpesanus, apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 1334.
Crevacerem, seu
Biancandumut habent Sansovinus et Carrarius. Vide Standardum.
Et si i fu pris le Carros de Melan et portés à Cremone.
Chron. Estense ad ann. 1281. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col. 337 :
Propter hoc dictum commune Cremonæ incœpit benefacere, quia ipsi fecerunt valde
bene præparare Carrocium Parmæ, et pingere de novo, et fecit fieri vexillum de novo, qui
Carrocius vocabatur Blancardus.
Carrozenum, Carrozerum, Carozerumve indiscriminatim
Raulde Gestis Friderici I. Imperatoris. Eum vide apud Murat. tom. 6. col. 1179. 1184. 1185. et 1187.
Carrocio, seu vexillo. Adde Chronicon Breve Cremonense edit. tom. 2. Miscellan. Baluz.
Carrociaappellamus, currus suspensos, quibus vehimur ;
Chariots branslans, nostri olim, antequam id nominis vulgaretur,
Curreex voce
currus, alii vocarunt. Nangii Continuator Gallicus MS. ubi de Caroli IV. Imp. et Caroli V. Regis Franciæ Congressu mutuo :
Et luy envoya la nuit
du sabmedy un des Curres de son corps noblement appareillé et de chevaux blancs
attelé. In Hominiis Reginæ Siciliæ præstitis ann. 1387. Dominus de Mausson,
quand le Seigneur ou Dame viennent nouvellement à Mirebeau, soit en Curre, ou cheval,
doit avoir et prendre un Cheval de Curre, lequel qui luy plaira, ou celuy sur quoy ils
chevaucheront. Poeta infimi ævi MS. : Car pour repos j'ay eu enfoullure, Pour le beautemps j'ay engresleure, Pour provision des pometes, Pour Chariot branslans, brouettes.