carropera
manopera, quæ manibus, Gall.
Ut illi coloni, tam fiscales, qui sicut
in Polypticis continetur, et ipsi non denegant, Carropera et manopera ex antiqua
consuetudine debent. Et infra : Quidquid eis carricare præcipitur de
opera Carroperæ, quando illam facere debent, sine ulla difficultate carricent.
Chronicon Besuense : Ipsam terram.... hac conditione Monachi mihi reddiderunt, ut
retenta corvata suis usibus..... alios jornales haberent, et Carroperam et censum cum
eulogiis. Tabularium Dervense : Carropera sic accipiet, ut mane
progredientes cum carris et animalibus suis ad vesperum revertantur. Alia Charta
in eodem Tabul. : Carroperum quoque similiter semel in anno fiet, si necesse
fuerit, a feria quarta usque ad diem Dominicam, et solummodo apud Breonem, et nusquam
alibi : in hac quoque conventione, ut bos
claudus sive cornu fracto, et vacca prægnans, et fœtu tenera in Carropera
non eat. Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1101. apud Perardum pag. 203 :
Illam pravam consuetudinem qua homines Ducis solebant .... homines sancti cum
animalibus suis in corvatam, vel in Carropera Ducis violenter adducere, amodo
remitto. Alia Rainoldi Archiepisc. Remensis ann. 1094 : Omnia Carropera, et
opera castellorum, et omnes alias injustas consuetudines. Vide Formulas
Lindenbrog. cap. 61. Caropera.
Noctes quoque septem in Carropera , ex quocumque servitio
indicitur carra II. (Emancip. incolar. Maurivellæ, 16. aug. 967. mus. arch. dép. p.
31.)De operibus et Carroperariis quibus homines Ecclesiæ afficiebat,
etc.carroperas. Occurrit ibi non semel :
Habet in Varena Mansos Caroperarios 37. et sunt ex ipsis in beneficiis mansi 4.
et 3. partes... solvunt Mansi Caroperarii in tertio anno unusquisque solidos 5. et alios
2. annos unusquisque vervecem cum agno solvunt de annona inter totos annis singulis
modios 109. arant ad hivernaticum unusquisque perticas 3. et ad tramisum 2. et in tertia
ebdomada faciunt corvadam.
Charroiables, in Consuetud. locali Castelli novi in Biturig. art. 5. 10.