cautum
cautum, ī, n. od. cautus, ūs, m. (caveo), die Verschreibung, der Schuldschein, inveteratae legis cautum novo sanctionis ordine mors amisit, Augustin. serm. 30, 1 Mai.
cautum, ī, n. (cautus), précaution : legum cauta Cassiod. Var. 5, 14, les dispositions préventives des lois || cautŭs, ūs, m. , Ennod. Ep. 3, 1, 4.
Coto, Locus defensus, immunitas,
Salvitas, Cautare, Incautare, Defendere, protegere, munire, securum facere,
Cavererei alicui, unde vox videtur deducta. Charta Sancii Regis Portugalliæ æræ 1238 :
Promisi me erecturum munitionis lapides, quos Cautum vocant, in circuitu loci
sanctissimæ Virginis. Charta Ordonii Regis æræ 950. apud Anton. de Yepeztom. 4.
Et cum sua concurrentia
et cum suo Cauto in circuitu ipsius concurrentiæ, etc. Infra : Et sunt
ipsæ Ecclesiæ Incautatæ in toto gyro per petras erectas et scriptas, etc.
Ibidem : Similiter damus vobis ipsam cortem de villa Patrono Cautatam, cum suis
domibus et ædificiis, sum sua cortina quomodo concludit per ipsum flumen, etc.
Charta Bermundi II. Regis æræ 1070. apud eumdem tom. 6 : Sit vobis Piniolo et
Ildonciæ attributa licentia facere quod volueritis de Cautis et hæreditatibus, quas a me
accepistis. Alia æræ 1153. ibidem pag. 473 : Cum suis testationibus
omnibus, et rebus et familia libera ab omni censu et debito nostræ Ecclesiæ, et cum
duabus partibus de illo voto, et clamoribus, et cum suo Cauto in gyro, etc. Vide
eumdem tom. 5. pag. 438. Vetus Lapis in Monasterio de Husillos, in Hispania, apud Ambros. Moralem lib. 16. cap. 44 :
Æra 1195. Rex Sanctius Domini Aldefonsi
Hispaniarum Imperatoris filius, dedit Cautum Ecclesiæ sanctæ Mariæ de Fustellis,
Raimundo Gileberto existente Abbate ejusdem Ecclesiæ. Charta Alfonsi VII. Imp.
æræ. 1182. apud eumdem Yepeztom. 7 :
Cauto etiam prænominatos terminos et
loca prænominata jam dictam Ecclesiam S. Joannis, et omnem ejus ubicunque sit
hæreditatem, quod nulla potestas, nullusque alius homo, causa malefaciendi vel
pignorandi intrare præsumat, etc. Quæ formula in aliis Chartis ejusdem Regis
occurrit non semel. Charta Alfonsi VIII. Regis Castellæ æræ 1213. apud eumdem Yepeztom. 7 :
Et omnia pecora vestra per omne regnum meum sint secura et Cauta, tanquam
mea propria, et libera, et ubique habeant pascua. Ibid. : Mando etiam et
firmiter statuo, quod omnes hæreditates vestræ, tendæ, et canales, furna, et omnia
vestra tanquam mea propria sint, ut dictum est, Cautata, et ab omni gravamine et
inquietatione tam regali quam alia semper libera et absoluta. Charta Ferrandi
Regis Castellæ æræ 1224 : Cauto vero supradictos homines et omnia quæ habent vel
habebunt, quod nullus de cætero pro aliqua voce, vel calumniis, excepto pro pretio
debito, audeat pignorare, vel de suo aliquid prendere, molestare, vel calumniare. Hujus
autem liberationis et Incautationis inchartationem facio Deo et sanctæ Agathæ,
etc. Vide Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 3. pag. 71. 195. 212. tom. 4. pag.
50. 101. 187. v. tom. 5. pag. 308. Colvanerez in Segovia cap. 18. pag. 5. etc.Yepeztom. 5. pag. 472 :
Nullus homo sit ausus ingredi infra hos Cotos, neque ullam violentiam facere,
etc. Occurrit ibi pluries. Charta Alfonsi Hispaniarum Imperatoris æræ 1162. apud
Bivarium : Offero, et confirmo, et concedo omnia quæcunque sint, sive de regalengo,
sive de condado : sive magna, sive parva infra Cautos, quos proavus meus posuit... id
est per Cautos de termino de Vitriales, etc. Alia Sancii Regis Portugalliæ æræ
1231. apud Rodericum
da Cunhain Episcopis Portens. 2. part. pag. 58 :
Ego Sancius... facio chartam Cauti Gondomar quod... augmentari fecimus.
Infra. : Ubi sedet antiquus lapis Cauti : Quidquid infra lapides et terminos istos
concluditur, firmiter Cautamus, et Cautatum in perpetuum esse mandamus, et hæreditates
quæ ad casalia infra Cautum istum existentia extra Cautum pertinent, habeat prædictus
Episcopus, etc. Charta Martini Ovetensis Episcopi æræ 1288. apud Yepez
Tibi Abbati domino Joanni Sammonensi ejusdem loci,
atque successoribus vestris facimus scripturam libertatis, ut amplius Sammonense
Monasterium aut Ecclesias vestras, sive intra Cautum sive extra Cautum ad Sammonense
Monasterium pertinentes non inquietemus, neque jus Pontificale desuper Monasterium
vestrum, aut super Ecclesias vestras, unquam requiramus. Vide eumdem
Yepeztom. 5. pag. 439. b. 448. b. 449. b.
Yepeztom. 1. Chron. Ord. S. Benedicti pag. 32 :
Insuper in Cauto 60.
solidos ad Comitis partem reddat, et quod retinuit, tantum per tres annos triplicatum
Monasterio solvat. Adde pag. 34. 39. Alia æræ 957. tom. 4. pag. 458 :
Quod si quis, quod absit, ad disrumpendum venerit istos terminos, purget ad parte
Comite quinque libræ aureæ in Cauto. Charta alia æræ 1010. tom. 1. pag. 22.
Appendicis : Et dimittant ad Monasterio terram quam aravit, aut vinea quam
plantavit, et a parte Regis reddat 38. libras ex purissimo auro in Cautis, et scripta
firmis permaneat in sæcula. Alia æræ 1078. pag. 23 : Et in Cauto regiæ
potestati solvat milliarias auri, etc.