celerium
Cellarium, cella vinaria, Gall.
Masure, gardin, Cheillier, etc. Charta ann. 1242. in Chartul. S. Dion. Vergiac. fol. 17. r°. :
Concessit dictæ ecclesiæ quandam ochiam,
sitam juxta Celerium S. Dionysii apud Merreium. Ch. S. Ludov. pro fundat. B. M.
de Lilio ann. 1248. ex Chartul. ejusd. loci ch. 1 : Donavimus... monasterium,
dormitorium, refectorium, Celerium, et omnia et singula ædificia infra ambitum murorum
contenta.Salarium. Vide in hac voce num. 3. Stat. ann. 1272. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 99. col. 1 :
Præscriptorum vero sic
electorum consulum et consiliariorum electionem seu assumptionem suo tempore notarius
consulum populo publicabit ; quem, absque ullo pro hoc Celerio, etc.