celibatus
Et exinde cœperunt sanctum
ejus Celibatum amplius venerari. Ubi Bollandus annotat Cœlibatumponi pro sanctimonia, vel Sacerdotio. Sed potius videtur esse
Celebritas, fama,
Propter tantæ gloriæ Celibatum, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ, id est, famam. Acta S. Bernardi Episcopi Carinulensis :
Quem ideo præfatus Princeps voluit
habere Capellanum, quia ipsius plene cognoverat Celibatum. Chronicon Andrense
pag. 437. de Abbate, cui vitium incontinentiæ objectum fuerat : Ita quod ei suum
reatum, et viri Dei Celibatum... confiteri coactus est ; i. castitatem,
probitatem.