cenitus
Si quis alterum Cenitum clamaverit,
600. denar.... mulctetur. Ubi Glossæ, hominem
nihili hoc Ghy-niet, cenitum effictum putat, id est,
tu nihili.
Homo stultus et
nihili apud A. Gellium lib. 10. cap. 19. Dudo lib. 3. de Actis Normann. pag. 96 :
Duris et obscenis verbis me turpiter lacessisti, cum me effeminatum armisque
frigidum, quin etiam nihilum vocasti. Apud Cæsarem lib. 3. de Bello Gallico,
nullius usus Imperator.CenitumCinædum interpretatur. Muratorius tom. 1. part. 2. pag. 47. visis omnium sententiis, redit ad eam quæ Goldasti et Wendelini est,
Cenitumqueinterpretatur
hominem nihili: quod idem
argasignificat, inquit, suffultus vetustissimo Codice Estensi, qui vetustam glossam affert :
Cenitus, id est arga. Quæ cum
vocibus Græcis Cynitum: quod si vera esset lectio, a Græco
Cwyd, Canis,
Cynydd, Curator canum. Schilterus in voce
Cinitexistimat vocem
Quintuoesse interpretem
Ciniti:
Si quis alterum Cinitum, ut legit ipse, vocaret, Malberg. Quintuo, etc. hoc autem
Quintuoesse vocem injuriæ atrocis, ut Longobardorum
Arga, qua non modo crimen lenocinii imputatur, inquit, sed et complexum criminum. Muratorio igitur fere concinit Schilterus. Quod mox ait Cangius noster
Cenitumesse quasi
Cœnosum, id stare non potest, ut recte animadvertit idem Schilterus. Enimvero si
Cenitusidem est qui
Cœnosus, idem quoque erit qui
Concacatus; sed ex ejusdem tituli numero 3 :
Qui alterum Concacatum... vocaverit 120. den...
culpabilis judicatur, ex citato vero numero 1. Qui Cenitum... 600.
den. Multo igitur levior est injuria
Concacatiquam
Ciniti, ac proinde non eadem est utriusque vocis significatio.
Cenitumcorruptum esse ex Lat. Cinædus. At vero si placet opinio, quæ
hominem nihilihac voce significari censet ; eo haud absurde fortassis revocari potest Gallicum
Cenelevel
Cenelle, quo res vilis nulliusque pretii designatur apud poetas nostrates : cujus vis propria est Aquifolii vel Pruni silvestris fructum indicare. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Jou ne prise mie deux Ceneles Vos siaumes, ne vos misereles. MS. par. 1 : Je ne prise mon cors vaillant une Cenelle, Ne ne quier mès baisier ne dame, ne pucelle. Gesta Briton. in Italia apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1466 : Sont mes joieaux, c'est ma vesele, Ne remaigne une Cenelle.
Cyneletom. 1. Fabul. pag. 183 :
Gigue, ne harpe, ne viele Ne vaucissent une Cynele. Vide infra Genella.]cæno, seu luto vocabulum deductum malim, ita ut
Cenitus, idem sit qui
Cænosus, luto conspersus. Joannes de Janua :
Cenosus, fetidus, spurcus, lutulentus, hircosus. Quippe cænosumquemdam appellare convicii species fuit, ut ignominiæ loco habitum cæno et sordibus perfundi, ex libro Ecclesiastici cap. 22. vers. 1. et 2. Hinc Græci recentiores
ignominia afficeredicunt, ut est in Glossis Græcobarbaris. Paschasius in Vitis Patrum :
Elephantiose, cæno et
luto horride. Gregorius Turonens. lib. 7. cap. 14 : Tunc Rex his verbis
succensus jussit super capita euntium projici equorum stercora, ipsumque fœtidum urbis
lutum. Lex Longobard. lib. 1. tit. 16. § 8. Pervenit ad
nos, quod dum quidam ad suscipiendam sponsam cujusdam sponsi cum paranymphis aut
trotingis ambularent, perversi homines aquam sordidam et stercoratum super ipsum
jactassent, etc. Charta Communiæ Peronensis ann. 1207 : Si quis ponens
insidias ipsum cæno lel luto involverit, Major et Jurati veritate intellecta a viris
sive a feminis, ipsum ad solvendum decem libras Communiæ compellent pro emendatione
forisfacti. Fœtidus, in Charta Libertatum Jazeronis oppidis in Bresia :
Si aliquis appellet aliquem.... latronem, homicidam,... vel fœtidum, vel
leprosum, vel aliter viciosum. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 146 :
Si aucuns appelle un autre faus, ou larron, ou meurtrier, ou pugnée, ou d'aucune
autre folie, vilaine, etc. Stercoreus apud Plautum in Milite glorioso : ... Gloriosus, impudens, Stercoreus, plenus perjurii atque adulterii. Sed et Athenienses damnatos alicujus criminis titulos lutatos, seu luto tectos. Vide Gesta Regum Francorum cap. 23.
Concagatus.