cenodoxus
Inanis gloriæ cupidus, Papiæ.
Οἰηματίας, κενόδοξος, οἷησις, ἔπαρσις, κενοδοξία. Vetus Charta
tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 155 : Sacerdotem vere nobilem, orthodoxum, non
Cenodoxum, humilem, non philarchicum, etc. Cenodoxa civitas, de Constantinopoli
apud Luithprandum in Legat.Multos enim ex eis Cenodoxiæ morbus commaculat. Althelmus de Octo vitiis
cap. 7 : Quam pestem prisci dicunt Cenodoxia Græci, Vana quod in Latium transfertur Gloria nomen. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 49 : Illicoque adest
pestis illa, quæ Græce dicitur Κενοδοξία , aurium
inflatio magna. Vide S. Honoratum in Vita S. Hilarii Arelat. Radulfum in Vita S.
Richardi Episcopi Cicestrensis n. 72. Joan. Sarisberiensem lib. 8. Policrat. cap. 1.
præterea Cassianum lib. 11. Collationum, qui est de Cenodoxia, quam, inquit, nos
vanam sive inanem gloriam possumus appellare. Scripsit S. Antiochus Homiliam, quæ
est 43. Ut Episcopi... inquirendi studium habeant de incestu, de parricidiis,
fratricidiis, adulteriis, Cenodoxiis, et aliis malis quæ contraria sunt Deo,
etc.