ceola
Si advenisset una navicula 1. obol. detur, si major, et habet siglas 1. den. si
adveniat Ceol, vel ulcus, et ibi jaceat, 4. den. ad theloneum dentur. Ex quibus
liquet, Ceolamnon fuisse exiguam navem, ut vult Spelmannus. Id præterea astruit Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gest. Angl. cap. 1. qui ut copiis transvehendis idoneas describit :
Placidoque ventorum favore, tribus longis navibus, quas illi Ciulas
(al. Ceolas) vocant, Britanniam allabuntur. Et cap. 2 :
In Britanniam cum 5. Ceolis copias trajecit. Ethelwerdus lib. 3. cap. 3.
Septem Ceorl, etc. Vocis usus manet etiamnum apud Anglos in
Keele, pro Carina. Spelmannus a
Celocibusdeducit, quod improbat Somnerus.
Tum erumpens grex Catulorum de cubili Leænæ Barbariæ, tribus, ut lingua ejus
exprimitur, Cyulis, nostra, longis navibus, secundis velis.... evectus, etc. Ita
etiam apud Matthæum Westmonast. hæc vox scribitur ann. 877. et 897.Iol, ex Diction. marino.