charragium
Cum abbas et conventus S. Germani de pratis juxta Parisius dicerent contra
homines Villænovæ S. Georgii et de Theodosio et aliarum villarum, quæ sunt de
pertinentiis eorumdem locorum, quod ipsi homines tenebantur solvere Charragium pro parte
ipsos contingente, quando solidi ab ipsis abbate et conventu ratione exercitus pro nobis
levabantur... Recordata fuit nostra curia, quod alias judicatum fuerat, quod homines
prædicti... tenebantur ad præstandum et solvendum Charragium prædictum ob dictam causam,
quando solidos nos levare contingebat a prædictis abbate et conventu. Charta
ann. 1340. ibid. fol. v°. : Liberi et immunes a præstatione seu contributione
Charragii regis pro tempore guerræ suæ. Alia ann. 1299. ex Reg. 38. Chartoph.
reg. ch. 4 : Cum homines villarum de Juvigniaco et de Widua, sitarum in castellania
de Spernaco, obligati fuissent ad solvendum et ad liberandum Charragium domino regi, pro
suis operationibus de castro et de villa Spernacensi,... supplicavissent domino regi,
quod ipse vellet accensare dicta Charragia et loco eorum recipere certos redditus
annuatim, etc. Vide supra Carragium et Charraagium.