chelyndrus
Mortuus resurgit infans, et Chelindrus
finditur. Alanus in Parabol. cap. 6 : Nonne Chelindrorum moriuntur morsibus illi. Sic porro passim apud Scriptores Ecclesiasticos et in Vitis Sanctorum
Diabolusindigitatur. Beda in Vita S. Ædelwadi :
..... Torvive cruenta Chelydri Tela, quibus victor confregerit obvius armis. Idem in S. Cuthberto cap. 11 : Ne vaga pestiferi ludat vos aura Chelydri . Jonas in Vita S. Eustasii Abb. Luxov. n. 8 : Exarsit more solito lividus
adversus Sanctorum famam Chelydrus . Petrus Neapolitanæ Eccl. Hypodiaconus : Plaude puella diu religata fraude Celydri. Adde Christianum de Scala in Vita S. Ludmillæ pag. 44. Rabanum Flodoardum lib.
14. Poem. 18. Fridegodum in Vita S. Wilfridi cap. 9. etc. Natus et ambiguæ coloret qui Syrtidos arva Chersydros , tractique via fumante Chelydri .Cum ille Chelindrus antiquus semper humano generi inimicus,
etc.Qualia per mundum confregit gesta Celidri ? Christicolis cessit munera quanta quidem. Notum est quod primus humani generis perens de paradisi gaudiis... expulsus est,
eo quod maluit obedire (obaudire) vocem Chilidri, id est, antiqui
serpentis, quam præcepta summi conditoris.