christiani
Res ipsa quæ nunc Christiana religio
nuncupatur, erat et apud antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque ipse
Christus veniret in carne, unde vera religio quæ jam erat, cœpit appellari Christiana.
Cum enim eum post Resurrectionem, Ascensionemque in cœlum cœpissent Apostoli prædicare
primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt Discipuli Christiani.
Nicolaus I. PP. in Resp. ad Consulta Bulgar. cap. 92 : Antiochena
(Ecclesia) in qua Conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt
Christiani. Eadem habet Isidorus lib. 1. de Eccl. offic. cap. 1. Vide Athanas.
in Disputat. contra Arium, Gregorium Nyssen. de Profess. Christ. Justinum, Tertullianum in
Apologet. et alios.Christian, in Lit. pro Judæis ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 494. art. 20. et 23.
Christianos, Monachos interdum intelligi a Patribus Græcis observatum a viro doctissimo Joan. Bapt. Cotelerio tom. 1. Monumentor. Eccles. Græcæ pag. 794.
Videns autem (Amalaricus) se non posse evadere, ad
ecclesiam Christianorum confugere cœpit.Christiani in partibus Ægypti degentes, ut auctor est Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 8. sub ann. 1230. Appellationis rationem prodit B. Odoricus de Forojulii in Chron. quod a mundo condito perduxit ad initium Pontificatus Benedicti XII. sub ann. 1307 :
In ista autem Babylonia habitant multa millia Saracenorum...
et multitudo Christianorum, qui dicuntur Centurini, vel de Cintura, quia cingulum
portant latum, et vestimentum, per quod recognoscuntur ab aliis (Jacobitis
scilicet et aliis.) Similia habet Brocardus lib. 2. Horum etiam meminit Bernardus de Breydenbachin Itinerario Terræ Sanctæ, ubi de Japha :
Ad ostium autem
speluncæ prædictæ Christiani de Cinctura, id est de Fide S. Pauli, de Rama et Hierusalem
convenientes, etc. Vide Belonum lib. 2. Observ. cap. 85. Academici Cruscani :
Centurino, il medesimo che cintura, se non che e solo de gli huomini differente,
perche suole stringersi con fibbie, o puntali di ferro, o dal altri metalli.Cagoti. Vide in hac voce.
Christianismum nostrum universum devicit.
Quo et Pragenses Regi ipsi et toti quasi
Christianismo exosi, eo quod promotionem Legis Dei et suam veritatem et communionem
calicis zelarent.Si vero sit
dubium eos secundum formam prædictam fuisse baptizatos... tunc faciat Sacerdos
catechismum seu Christianismum, et baptizet eum, ita dicendo : Si baptizatus es, non te
baptizo ; sed si non es baptizatus, etc. Vide
Christianare.