ciompi
Ciompo, Carminator, homo vilis. Præfat. in Monum. hist. etc. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. pag. 1101 :
Seditio Ciomporum anno 1378.
Florentinæ reipublicæ regimen ad infimam plebem dejecit. Ciompi autem appellati sunt
carminatores lanæ, traditurque hoc nomen inventum longe antea in vile vulgus a Gallis,
qui sub regimine ducis Atheniensis Florentiæ agebant, quasi alter alterum
compatrem appellaret.