commotum
Gruffino filio Resi... unius Commoti solum, id
est, quartæ partis Cantredi.... tunc domino, etc. Et cap. 10 : In his
autem de Cantref-Mawr finibus, Commoto videlicet de Caos, etc. Occurrit non
semel in Statutis Walliæ ann. 12. Edw. 1. apud Spelmannum, qui perperam Commotumdixit esse dimidium Cantredi, cum ex Giraldo constet fuisse quartam partem tantum. Vide Cantredus.