complainta
Complainteapud nos. Charta ann. 1314. apud Dionysium Salvagnium in Tractatu de Placito Dominico pag. 35 :
Quod ipsi sint liberi et immunes omni
tallia, tolta, corvata, Complainta, quæsta, angaria, parangaria, etc. Alia ann.
1322. apud eumdem lib. de Usu feudor. pag. 136 : Quitum et immunem ab onere totæ,
talliæ, manuoperæ, coroatæ, Complaintæ, specialis vel generalis, gaschæ, clausuræ
castri, etc. Charta R. Comitis Forensis et Dom. Bellijoci ann. 1270 : Cum
Castellani nostri, qui pro tempore fuerint in Castro nostro S. Baldomeri levaverint et
levare consueverint tallias seu Complaintias ab hominibus de Ruias, etc. Alia
ann. ejusd. : Exactiones, collectas, Complaintas, chavalgatas, etc.
Probusfol.
Complaintam vero ipsis hominibus de foris nunquam fecit præter
taylliam, attamen messem habet ab eis, et habere etiam consuevit cujuscumque sint
homines. Illis autem de burgo et castro facere consuevit Complaintam quando acquirebat
aliquid, et posset etiam si maritaret filiam, vel si aliud faceret, quod esset sibi
necesse. Occurrit semel et iterum in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 22. col. 1.
et pag. 28. col. 2.Quilibet Nobilis (habens
altam jurisdictionem) potest habere Compleintiam in casu in quo vellet ire vel
transire ultra mare ad voluntatem, et in casu in quo vellet ipse Dominus esse Miles
novus, vel vellet filiam suam maritare, duplum servitium ei solvere teneantur.
Hinc palam fit certis dumtaxat temporibus imponendas fuisse Complaintas, non quovis casu
pro voluntate Dominorum : verum in hujuscemodi rebus fortioris prævalet auctoritas, unde
paulo superius dictum est, Dominum facere consuevisse Complaintam, si maritaret filiam,
vel si aliud faceret, quod esset sibi necesse. His posterioribus verbis quanta
Dominis permittantur, nemo est qui non videat. Rursum occurrit vox Compleintia, in
Cornu, lin.
Cum cornu, etc.