completa
Completorium ideo dicitur, quia
in eo completur quotidianus usus cibi sive potus, qui necessario sumitur ad
sustentationem corporis, seu locutio communis. Unde et apud Monachos tenetur usus ex
Regula S. Benedicti, ut ab eo officio claustra oris muniant, et ea aliena faciant a
communi colloquio usque dum iterum ad opera redeant. Adde eumdem lib. de Ordine
Antiphon. cap. 7. S. Isidorus in Regula cap. 7 : Ante somnum autem, sicut mos est,
peracto Completorio, valedictis invicem fratribus cum omni cautela et silentio
quiescendum est, usque quo ad Vigilias consurgatur. Regula S. Benedicti cap. 7 :
Completorium trium Psalmorum dictione terminetur. Hora Completoria, in
Concilio Cabilonensi II. cap. 59. Carmina Completoriain Reinard. Vulpe lib. 3. vers 557 :
Carmina nunc stares ad Completoria juste, Qui tardas demens ? hinc eremita sali ! Consuetudo talis erat, quod Janitor, ut
signum pulsabatur ad Completam, confestim portas Monasterii firmans, Abbati claves
referret. Regula Monast. : Quidquid ab hora nona mens maculæ adtraxerit,
ante Completam confitendum est. Necrologium Cenomanense : Horaque
Completæ complevit dies suos, etc. Ita S. Isidor. lib. 1. de Off. Eccl. cap. 21.
Vita S. Bercharii lib. 2. pag. 101. etc.Ultimis collectis, quas
Complendas vocamus, agimus gratias pro perceptis beneficiis.
Postcommuniones seu Complendæ, in Statutis MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280.
Complendam, consummationem Missævocat Missale Gotthicum pag. 272. Alia Sacramentaria
orationem super,
ad populum, vel etiam
Benedictionem populi, ut in voce Oratio docuimus : de qua etiam egimus in Glossar. med. Græcit. in V.
Quod corderii in
Massilia non faciunt Completas, neque vendunt ad brassam.