conditionales
Tabularios, ex lege 11. C. Qui potior. in pign. hab. (8, 17.) quia apud Isidorum lib. 5. cap. 24.
Conditionesdicuntur, dicta seu depositiones testium :
Utilitate suadente Annonarios et Actuarios
Conditionales esse præcipimus, ait lex 3. Cod. Theod. de Numerar. Actuar. etc.
(8, 1.) Adde l. 8. eodem tit.Conditionalesappellatos, quia aliqua servitii seu servitutis
Conditioneobligati erant :
Conditionez, in Consuetud. Arvernensi cap. 27. art. 3. et seq. Originali aut alicui Conditioni obligati, apud S. Leonem in Epist. ad Episc. Campan. c. 1. Tabul. S. Dionysii ann. 1283 :
Bona sic decedentis vel decedentium ad amicos carnales eorum propinquiores
in hac parte qui non sunt Conditionis, vel homines de corpore, licet sint proximiores
eis alii homines Conditionis seu de corpore, etc. Innocent. III. PP. lib. 15.
Ep. 7 : Vesprimensis Episcopus Conditionales homines, qui certa ei servitia
exhibent, eximit a præstatione decimarum integrarum. Infra : A Regis vel
Reginæ Conditionalibus, qui vulgo Regales servi vocantur. Ejusmodi, ni fallor,
erant qui a servitute manumittebantur sub operarum servitio, aut aliis conditionibus. Apud
Leon. Ost. l. 1. c. 11. Leo quidam servos suos et ancillas omnes per chartulam
libertate donavit,.... ea scilicet lege, ut singuli eorum quatuor per
mensem operas, ubi necesse esset, Monasterio impenderent, res suas atque substantias
nulli omnino nec inter se vendere, aut donare præsumerent, etc. Et cap. 16 :
Servos autem suos et ancillas omnes libertati donavit : ita tamen ut essent sub
ditione et tutela Monasterii, singulique singulas annuatim operas Monasterio, ubi eis
præciperetur, exercerent. Atque hæ Conditionesdicuntur Marculfo l. 2. Form. 33.
Servitium, Libertinitatis obsequium, in Formulis vett. Bignonii cap. 48.
Libertaticum, servitium scilicet quod in libertis seu manumissis sibi reservabant patroni : cum contra in manumissionibus
directis, id est plenariis, ab
omni noxiæ Conditionis servitioeximerentur, ut est in Chartis Alemannicis Goldasti cap. 7.
Conditionales villæ, apud Thwroczium in Belo Cœco cap. 64.
Conditionibus, et oneribus servilibus obnoxiæ.