conditionati
Præfatum
Herbinum a servili conditione..... absolvimus,... salvo tamen... quod si ipsum....
perpetrare contingat per quæ, tam de jure quam consuetudine, servi et homines
Conditionati in pristinam servitutem et conditionem debent non immerito redigi et
reduci, extunc et ipso facto idem Herbinus in servilem conditionem pristinam redigatur.
Homo de Conditione, in Charta Regin. abb. S. Faron. Meld. ann. 1356. ex Reg. 84.
ch. 652 : Renaudus Benedicti homo de corpore seu de Conditione monasterii nostri
prædicti, etc. Persona Conditionis, in Ch. ann. 1369. inter Instr. tom. 7. Gall.
Christ. col. 247 : Guillelmus Mahueti apud Pressiacum supra Matronam commorans,
persona Conditionis et homo de corpore ecclesiæ B. Genovefæ Parisiensis existens,
etc. Libert. villæ de Tannayann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 64. art. 23 :
Ne se accroistront nulles personnes de Condicion en ladicte pooste,
excepté les hommes et femmes serfs desdiz seigneurs et dames. Vide
Conditionales.