conductitius
conductītĭus, a, um, v. conducticius.
Procurator plebis vel Minister
altaris, qui canonica portione minus accipiendo, subjectione indebita munus ab obsequio
suo Conductori persolvit : quam speciem simoniæ beatus Papa Gregorius damnat
aperte, simul cum ea quæ fit per munus a manu, vel per munus a lingua. Sic
Gerohus Præpositus Reichesperg. in Expositione ad Eugenium III. Papam, apud Baluzium tom.
5. Miscell. pag. 217. Proximo ante de Conductoribus eorum, id est, de præcipuis Pastoribus
seu Parochis, qui habent hujusmodi Conductitios, quia et ipsi domum Dei domum
negotiationis faciunt, dixerat : Ipsi Conductores cum suis Conductitiis pari
sorte censendi, et quasi transgressores canonum arguendi et cavendi. Velim hic esse
commonitos quosdam Episcopos et Abbates, qui sub nomine Plebanorum palliant fœditatem
Conductitiorum suorum.
Nullatenus aut baptismi aut sepulturæ usus ibidem celebretur, nisi forte eorum
qui conversi et professi loco ipsi deservire teneantur. Neque Conductitiis ipsorum si
decesserint sepulturæ locus ibi concedatur ; ubi Gudenus Conductitiosinterpretatur
ministros altaris, sed potius crediderim homines qui operas suas in agrorum cultura mercede locaverant.
Noverint universi,
quod nos Frater B. miseratione divina Barchinonensis Episcopus, et Capitulum ejusd.
Eccles. Barchinon. et deservientium in eadem, in melius reformare statuimus, et perpetuo
ordinamus, quod omnes Clerici Beneficiati in dicta nostra Ecclesia, et alii etiam
Clerici Conductitii in Ecclesia deservientes vice Beneficiatorum, continue et assidue
intersint omnibus horis Canonicis in ipsa Ecclesia a Cantico Graduum usque ad
Completorium, sicut in manu Episcopi in præsentia Capituli
promiserunt.