condulium
Edulium, ut puto. Continuatio Chronici Andreæ Danduli, apud Murator. tom. 12. col. 454 :
Carentes autem carnibus, oleo et aliis adminiculis
compellebantur muscipulas edere atque canes, et vulgus etiam quotidie fœtidos et
fracidos, et Condulia ex lacunis legebant ad vendendum et ad cibum, ita ut si devotionis
causa tantam austeritatem passi fuissent, antiquos Patres in heremo
superassent.