conglaciare
Congraciare, Simul impertiri gratiam, simul favere. Propositio Johannis Goffredi Cardinalis Albiensis facta Henrico Regi Castellæ ann. 1469. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 338 :
Ergo ut fabulis doctissimi homines
prodiderunt tres esse Gratias, quæ Deæ et filiæ Deorum dictæ sunt, Pasitheam, Egyalem,
et Eufronissam, quas Attrahentem, Oblectantem, Retinentem interpretavi, vide ut istæ
Gratiæ fœderi Francorum et Hispanorum Conglaciant.