conhibere
assentiri. Gloss. Lat. MS. Regium :
Alia Cohibentia , alia
discrepantia. Aurelius Victor Schotti in Claudio : Sceleribus
Conhibentes . Facundus Hermian. lib. 2. cap. 2 : Sancta illa Synodus
hæresi Nestorianæ Cohibuit. Cap. 5 : Videtur illa Synodus, ut non dicam,
hæresi Cohibuisse , aliquid certe minus fecisse, etc. Ita lib. 5. cap. 3. lib. 6.
cap. 4. lib. 8. cap. 1. Anastasius, in Hist. Eccles. pag. 110 : Non enim Cohibebat
tyranno. Hincmarus Rem. de Prædestinat. : Timeo ne Cohibere sit hoc
tacere. Conhibere, in leg. 66. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.) leg. 7. de Decurion.
(12, 1.) eod. Cod. in Novella Theodosii de Lenonibus in Capitular. Caroli Mag. lib. 6.
cap. 245. Quod opus aggressi sumus cum Cohibentia
Sacerdotum.
Dedit igitur... Tancradus Abba ex ratione prædicti
Monasterii, una per consensum et Conhibentiam Monachorum ibidem degentium,
etc.Professas viduas, si in Cohibenda
perstiterint, cum raptoribus esse damnandas. Ad marg. Si conniventiam
præstiterint.Cohibilius, Constabilius. Cohibita oratio,
gracilis et venusta, apud Gellium, et apud Apuleium, Cohibitius conscribere, est pressiori stilo scribere.