cornomannia
De laudibus Cornomanniæ. Sabbato de Albis, quando laudes Cornomanniæ
canendæ sunt domino Papæ hoc modo. Omnes archipresbiteri xviij. diaconiarum, post
prandium prædicti diei, sonant campanas, et omnis populus suæ parrochiæ cucurrit ad
ecclesiam. Mansionarius indutus tunica vel camiso, et coronatus corona de floribus
cornuta, habens in manu phinobolum hujus operis. Est quidam caulus æreus concavus, unius
brachii longitudo, a medietate et supra plenus tintinnabulis. Archipresbiter vero
indutus pluvialem cum clero et populo it Latranum ; et omnes expectant in campo dominum
Papam ante palatium Suffolloniam (sic) . Cum autem noverit dominus Papa
omnes venisse, descendet de palatio ad destinatum locum, ubi accipiendæ sunt laudes
Cornomanniæ. Tunc unusquisque archipresbyter cum suis clericis et populo facit rotam, et
incipit cantare : Aya preces de loco, Deus ad bonam horam, et alios
subsequentes versus Latinos et Græcos. Mansionarius vero in medio saltat in girum,
sonando phinobolum et cornutum, caput reclinando. Finitis laudibus, surgit quidam
archipresbiter, retro se ascendit asinum præparatum a curia: quidam
cubicularius tenet in capite asini bacilem cum xx. solidis denariorum, prædictus
archipresbiter inclinans se retro tribus vicibus, quos potest, tribus brancatis tollit
et habet sibi. Deinde archipresbiteri cum clericis ponunt coronas ad pedes ejus ; sed
archipresbiter in Via lata (ponit) coronam et vulpeculam non ligatam, quæ
fugit ; et Papa dat archipresbitero unum bizantium et dimidium. Archipresbiter S. Mariæ
in Aquiro, coronam et gallum, et accipit unum bizantium et quartam. Archipresbiter S. Eustachii coronam et damulam ; et accipit unum bizantium et quartam.
Unusquisque archipresbiter reliquarum diaconiarum bizantium unum. Accepta benedictione
omnes revertuntur. Cumque reversi fuerint, mansionarius ita indutus, cum uno presbitero
et duobus sociis portant aquam benedictam, et nebulas, et frondes lauri, euntes per
domos suæ parrochiæ jocando, sicut prius, et sonando phinobolum. Presbiter salutat
domum, spargit aquam, frondes lauri ponit in foco, et de nebulis dat pueris domus.
Interim mansionarius barbarice cantat metros, Jaritan, Jaritan, Jajariasti,
Raphayn, Jercoyn, Jajariasti, et ceteri qui secuntur. Tunc dominus domus dat eis munus
unum denarium vel plus. Hoc fuit usque ad tempus Papæ Gregopii VII. sed postquam
expendium guerræ crevit, renunciavit hoc.Incipiunt versus in laude Cornomanniæ: Eya preces de loco, Deus ad bonam horam, Deus in tuo nomine, sancta Maria Dei genitrix. Eya preces de loco.
Hoc modo cantantur hæ laudes usque, Octo Octobrias. Octobria dominus noster Papa Innocentius sanctissimus cum gloria, Magister victoria.
Hoc tono cantantur istæ laudes usque, Yco despota chere. Yco despota chere, Chere, mezopanto, Deo ysoro, Orosisto mello, O chera sifilthe, Carpoforunta, Keagalliunta, Tysa galliusi.
Hoc tono cantantur usque adAperite nobis portas. Aperite nobis portas ad domnum Papam Alexandrum venimus, salutare illum volumus, salutare et honorare, et laudes illi levare, quomodo qui ad Cæsares.
Hoc tono cantantur usque adEuge, benigne. Euge, benigne Papa Alexander, qui vice Petri cuncta gubernas, Orbita cœli clara refulget, nubibus atris atque fugatis.
Et alii subsequentes versus in hoc tono. Quæ non minus barbara et absurda sunt, quam ea quæ referuntur v. Kalendæ. Vide ibi et Laus 2.