curadia
Super causa quæ vertebatur inter D. Theobaldum Episcopum
Placentiæ ex una parte, et Consules et Commune Placentiæ ex alia, de pedato Florenciolæ,
de advocatia, et Curadia, etc.] Forte
melius legeretur Curaduria, Hispanis, Pupillarium bonorum curatio, Gall.
Advocatiapro Tutela sumitur. Vide Curatura.]
Cum omnibus ejusdem comitatus pertinentiis, videlicet castris, villis, mercatis,
Curadiis, terris cultis et incultis. Alia ann. 1183. apud Murator. tom. 1.
Antiq. Ital. med. ævi col. 340 : Insuper donamus et offerimus Curadiam et pedagium
suprascriptæ ecclesiæ et monasterio per totam terram nostram. Denique alia
Ottonis III. ann. 1210 : De nostra benignitate concessimus alienationes sive
invasiones factas ab aliquo suorum parentum contra formam feudi de castris, sive
castellis, jurisdictionibus,... ripaticis, teloneis, pedagiis, Curadiis,... et aliis
quibuscumque rebus de feudo, quod ab imperio descendit. Expungendæ igitur, quæ
supra proponuntur, conjecturæ. Vide Curaria et mox