Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cuptare

CUPTARE
, Papiæ, Cupere multum. Alia notione vocem usurpat Pactus Legis Salicæ tit. 61. § 1 : De eo, qui chrenecrudam peragit, de qua supra : Et postea debet in casam suam intrare, et de quatuor angulis terræ pulverem in pugno colligere, et postea in duropello stare, et intus casam Cuptare debet, et sic de sinistra manu trans suas scapulas jactare super proximiorem parentem. Lex Salica recentior habet : Et stare in durpilo, hoc est, in liminari, et intus Captare, etc. Ubi Wendelinus Cuptare idem esse vult, quod Belgis Kuppen ; obtegere, occultare, ita ut ille intra casam ab aliorum conspectu se submovere debeat. Nec scio, an a Captare, quæ in aliis Editionibus occurrit, vox nostra Cacher, pro Occultare, deduci debeat. Eccardus aliter interpretatur Cuptare vel Captare, nimirum per Respicere. Respicere autem, inquit, et Circumspicere nobis olim Capen vel Capfen jam Gaffen dicitur.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list