Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

dagascalci

DAGASCALCI
. Servi seu operarii diurni a Teutonico Dag vel Tag, dies, et Salc Saxon. Servus. Homines obnoxiæ quidem conditionis, sed ut Cereariorum libertati proximæ. Conf. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 302. num. 2. Charta Henrici IV. Imper. ann. 1065. pro Abb. S. Maximini Trevir. : Præbendarii autem... vel qui foris ad curtes, Dagascalci vel piscatores, aut pistores dicuntur, nulli Advocato vel Hunoni subjaceant, sed tantum Abbati, sicut cereales, vel censuales pro quibuscumque rebus respondeant. Alia Henrici III. Imp. ann. 1056. apud Zyllesium habet Dagescalci. Alia Henrici IV. Imper. ann. 1116. apud eumdem : Præbendarii etiam sive mansionarii fratrum circa Monasterium infra milliare unum e vicino manentes, sive Dagescalci, aut Cerearii foris ubique per villas positi, nullius Advocati vel Hunnonis placitum... respiciant.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list