damnaticus
Cæcilia dixit :
Miror ut non intelligas figuras fictiles, gypseas, ligneas atque lapideas, vel
cujuscumque metalli Deos esse non
posse, quas araneæ texunt, et aves stercorant, in quorum capitibus solent
ciconiæ nidos instruere, quas Damnatici faciunt. Nam ad omne metallum pro criminibus
Damnati mittuntur. Ergo a Damnatis initium accipientes, quomodo possunt Dii vel æstimari
vel credi ?