decimae
de Materie beneficiali, quod omnino falsum esse arguit saltem Constitutio generalis Chlotarii Regis cap. 11. et Concilium Matisconense II. ann. 585. cap. 5. ex quibus longe antea id obtinuisse colligimus :
consulentes Sacerdotibus ac
Ministris Ecclesiarum, pro hæreditatis portione omni populo præceperunt Decimas fructuum
suorum locis sacris præstare, ut nullo labore impediti, horis legitimis spiritalibus
possint vacare ministeriis. Quas leges Christianorum congeries longis temporibus
custodivit intemeratas. Nunc autem paulatim prævaricatores legum pæne Christiani omnes
ostenduntur, dum ea quæ divinitus sancita sunt, adimplere negligunt. Unde statuimus et
decernimus ut mos antiquus a fidelibus reparetur, et Decimas Ecclesiasticis famulantibus
ceremoniis
populus omnis inferat, quas Sacerdotes aut in pauperum usum, aut in
captivorum redemptionem prærogantes, suis orationibus pacem populo ac salutem
impetrent. Extat præterea Epistola Episcoporum Turonensis provinciæ ad plebem missa,
post Synodum actam ann. 567. qua hortantur, ut unusquisque ad exemplum Abrahæ Decimas
offerat de suis mancipiis, etc. adeo ut liceat subodorari tum primum ejusmodi
inductas decimas. Adde Pœnitentiale Theodori cap. 13. Hæc observasse sufficiat : qui enim
plurat volet, consulat Baronium ann. 57. n. 74. et seqq. Seldenum, et alios qui de Decimis
tractatus integros edidere. Tantum moneo Decimas Ecclesiasticas in tres partes divisas,
quarum prima ad ornamentum Ecclesiæ, altera ad pauperes, tertia ad Sacerdotes spectabat.
Vide Capitulare ann. 779. cap. 7. Capitulare Episcopor. ann. 801. cap. 7. Dismes.
Statuimus quoque, quod in
Privilegio decretum est, ut ex cunctis reliquis villis beati Apri medietas Decimæ frugum
vel animalium a porta Monasterii detur : ex Breviriaco vero et Monte-Barro vel Barrico,
tam de dominicis vineis, quam de beneficialibus Monasterio Decimæ dantur. Hic
usus deinceps frequentior.Decimarumaliæ sunt personales, aliæ reales.
Personalessunt, quæ debentur ex negotiatione, artificio, scientia, militia, et hujusmodi, quæ potius respiciunt ipsam personam, quam rem ipsam. Ita Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccl. lib. 1. tit. 3. Adde lib. 3. tit. 16. pag. 245.
Decimæ conlaborationum, in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Aliæ sunt
quæ de frugibus terræ et animalium nutrimine
persolvuntur, de quibus Lex Longob. lib. 3. tit. 3. § 5. Decimæ prædiales, in
Indice MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiensis fol. 12. verso, et in Concilio
Salmant. ann. 1335. cap. 5. inter Hispanica tom. 3. pag. 587. etc.Almatapro
Alma, id est sancta, nuncupata ? Vide supra Almus. Et quidem hic a
Tertia, qua significatur agrarium, distinguitur. Vide Tertia 4. Charta Guill. episc. Cabilon. ann. 1233. in Chartul. Cluniac. ch. 390 :
Addidi etiam quo illa tercia racemorum, quæ sibi de dictis vineis debetur,
insimul decimetur ; et ne fraus in solutione decimarum fieret a cultoribus vinearum,
voluit et præcepit ut decimam recipiant quandoque voluerint, antequam perveniat ad
Decimam almatam. Vide mox Decima sanctualis.Quilibet vestrum,
etiam antequam recedat, solvat synodalem et cathedraticum et etiam Decimam
annalem.Apud Valles pro Decima aratri comitis, decem solidos. Charta Phil. Aug.
ann. 1195. ibid. : Concessit etiam secundam decimam, post primam decimationem, de
domestica carruca sua de Vallis.Executor et collector Decimæ biennalis noviter per dominum nostrum Papam
impositæ.Procuratores regii... asserebant domino nostro regi pertinere emolumentum
Decimarum causarum, quæ ventilabantur in Curia ordinaria dictæ civitatis Nemausi, et
quod dictæ Decimæ acthenus levari consueverant, et dari ad firmam. Decimas et emolumenta
occasione dictorum clamorum etc. in Lit. ann. 1405. tom. 9. Ordinat. reg. Franc.
pag. 705.Francisseu ingenuis hominibus exsolvebantur. Chartularium S. Vandregesili tom. 2. pag. 2005 :
In Ecclesia S. Georgii decem
solidos et Decimam Francorum. Simili modo dictæ videntur ibidemIn Basler Decimam Hominum Gaufredi de Baillol. Rursus ibidem :
Ecclesiam de Wateville cum omnibus Decimis dominii et hominum in agris, pratis,
piscationibus. Neque absimili ratione legimus ibid. pag. 2006 : In
Watavilla duas partes Decimarum Rusticorum.In Popevilla et Varevilla Decimam grangiarum,
videlicet cum ad illas currus attulerit garbas sive quadriga, vel quocumque modo
afferantur et undecumque, novem in grangiis computentur, decima canonicis
reddatur.Item confirmavit donationem... Decimæ jactatæ de terris arabilibus,
etc. Alia ann. 1317. ex Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 6. r°. : Item placet
domino regi, quod Robinus de Gandovillari armiger... Decimam jactatam de terris
arabilibus... modo percipiat super redditus et emolumenta carnificeriæ...
Aurelianensis. Vide Jactus 4.Personalis, Ea nempe, quæ ex negotiatione et artificio debetur. Charta ann. 1400. inter Access. ad Hist. Cassin. part. 2. pag. 507. col. 2 :
Item
dixerunt quod omnes habitatores dicti castri Luci tenentur singulis annis Decimas
personales seu Industriales dare præposito.Homo litigiosus est
terribilis in sua civitate, inquit Sapiens.infeudatæ, vulgo
Militibus, seu Laicis nobilibus possidentur. Quarum quidem originem quidam Carolo Martello adscribunt, quem damnatum volunt, quod primus beneficia Ecclesiastica Militibus distribuerit. Sed hanc fabulam docte ventilavit Baronius ann. 741. Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 17. de Carolo Calvo idem habet quod alii de Martello. Sed de Decimarum militarium origine potior videtur Arnoldi Lubec. lib. 3. cap. 18. sententia, cujus hæc sunt :
Scimus autem Decimas et oblationes a Deo Sacerdotibus et Levitis primitus
deputatas. Sed cum tempore Christianitatis ab adversariis infestarentur Ecclesiæ, easdem
Decimas præpotentes et nobiles viri ab Ecclesiis in beneficio stabili acceperunt, ut
ipsi defensores Ecclesiarum fierent, quæ per se obtinere non valerent. His
consona habet Crantzius in Metropoli lib. 1. cap. 2. Vide præterea Petrum Blesensem Epist.
82. et Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 575. Decimam quoque quamdam, quam in
militia tenent de fratre suo Roberto de Angulis, post decessum suum in eleemosynam
ecclesiæ S. Frombaldi et nobis libere et quiete possidendam concesserunt.Decimis militaribus; ita videntur appellari oblationes, quæ a novis militibus ecclesiæ fiebant. Charta Rob. Cabilon. episc. ann. 1188. in Chartul. Cluniac. :
Capellanus habere debet confessiones, escherpas, baptisteria,
reconciliationes mulierum, Decimas militum, dealbatos, redditus de duellis, etc.Duasque partes minutæ Decimæ et fevi et in Purificatione B. Mariæ omnes candelas,
totamque magnam Decimam, cum Decimam carrucarum mearum. Tabular. S. Crucis
Talemondensis fol. 8 : Dedi etiam... minutam Decimam duarum parrochiarum, sancti
videlicet Vincentii de Jardis, et S. Hilarii de Foresta : hoc est, Decimam de lana, de
lino, de canaba, de agnis, de porcellis, de vitulis.
Tam in grossa decima quam Minuta, in chart. ann. 1271. Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 469.
Reales; quod ex diversis animalibus rebusve solvantur, sic dictæ. Arest. ann. 1416. 8. Aug. in vol. 11. arestor. parlam. Paris. :
Quod dicti
habitantes (Cenomanenses) modicæ devotionis erant, nec Decimas personales,
ac parum de mixtis et prædialibus solvebant.Concedimus eis decimas omnium redibicionum ad nos pertinentium de marino portu
Musterioli castri, excepta Decima monetæ, quæ quondam concessa est S. Austrobertæ.
In iis tamen
omnibus omnem justitiam, vendas de duabus bovatis terræ, Decimam de residuo terræ,
Decimam et campipartem annumerato granicæ Canonicorum ibi præsidentium in campo
numeratas idem Capitulum salvas in integrum habebit.Item apud Meinviler medietatem Decimæ
numeratæ... De numeratione autem talis est conditio inter nos et illos qui excolunt
terram, quod ille, qui primo vult sibi numerari, quærit numeratorem, semel tamen, nec
opportet quod amplius quæratur ; et numerator poterit numerare, si voluerit, in quolibet
campo et capere decimam suam ibidem in capite numeri. Præter hoc et dono totam Decimam
in terra patrimonii mei numeratam. Vide infra Numeragium et Numeratores.quotiens Compendii, Vermeriæ, Bistisiaci, sive etiam in foresta fuerit. Alia
quoque deinceps iisdem Virginibus bona contulit cum uxore Adela, quæ Philippus Aug. in
Litteris ann. 1183. indultis recenset et confirmat, quibus etiam Decimam panis et vini,
quod expendimus, inquit, apud Petramfontem in domo nostra, quando ibi erimus,
adjicit. Præterea iisdem Monialibus S. Johannis de Cusia totam panis et vini
Decimam Castri Cauciaci Ludovicus Hutinus confert in Præcepto, quod est Actum apud
villam Colli-Resti anno Dom. mcccxv.
mense Novembri. Hæc Mabillonius lib. 4. de Re Diplom. num. 44. Charta ann. 1163. ex
Archivo Episcopatus Massil. : In Massilia vero superioris et inferioris villæ
Decimarum panis et vini et carnis dimidiam partem Episcopi et dimidiam Canonicorum esse
cognovimus.Parochianas Decimas accipiant, et
populi necessitatibus debite invigilent. Vide Provinciale Cantuariensis Eccles. lib.
3. tit. 16. pag. 243. ubi quomodo decimæ Curionibus persolvantur, pluribus agit. De earum
divisione vide Chrodogangum Episcop. Metens. in Regula Canonicor. cap. 75.Mandamus quatenus tertiam partem de Decimis quæ
Pauperum vulgariter appellatur... Upsaliensi Ecclesiæ, benivole, integre, et fideliter
annis singulis de cætero in perpetuum exsolvatis. Alia alterius Birgeri ann.
1299 : Propter suggestiones quorumdam tertiam partem Decimarum, quæ olim consuevit
Decima pauperum appellari, etc. Chronicon Upsaliense num. 11 : Hic etiam
de mansione Biscupcullum cum Ecclesia Cullum, et decimis Archiepiscopalibus, atque
Decimis pauperum provenientibus de parochia Cullum ordinavit præbendam in Ecclesia,
etc. Occurrit præterea in Chartis Jacobi Archiep. Upsaliensis ann. 1280. et Erici
et Waldemari Ducum ann. 1307. et alii apud Joan. Schefferum. Ejusmodi erant apud Hebræos
decimæ, quas pauperibus recondebant, et quas Græco sermone Promiserunt et convenerunt dare decimam de agnis,
caseis... et Decimam personalem,... ita videlicet quod fabri, sabaterii, textores...
solvat quilibet eorum per annum duodecim denarios.de Cangé:
Rector solvit pro Decima plena quinquaginta solidos.Item Decimam prorectam dictarum terrarum dicti
harbergamenti,... super quam decimam capit rector de Cloayco unum præbendarium
frumenti.seu vini, in Charta Joan. ducis Bitur. ann. 1402. ex Reg. Cam. Comput. Paris. ab ann. 1360. ad 1416. fol. 186. v°. :
Donamus... medietatem decimæ et juris
decimæ bladorum, racemorum seu vini.quod quidem (verba sunt veteris Chronici,) in
grandem perniciem versum est. Nam plures qui Decimationes, Salahadinas nominatas,
exigebant, violentius Ecclesias gravabant, et infeliciter postea cessit
Decimatio : eoque res deducta, ut Philippus hujusmodi decimas a subditis suis
extorqueri inhibuerit, Diplomate ann. 1189. quod ex Tabulario Ecclesiæ Bellovacensis eruit
Louvetus tom. 2. Hist. Bellov. pag. 309. et 311. ubi ejusdem Regis Diploma aliud profert,
quod earum Institutionem continet, ut et Rigordus ann. 1188. de qua decima consulendi
etiam Hovedenus pag. 641. Matth. Paris, Neubrigensis, et alii ad ann. 1188.Duæ vero partes omnium Decimarum ad Ecclesiam Turde aspicientium sunt in
manu Præpositi præter Salicas Decimas, quæ respiciunt Laurensem Portarium.
Decima de terra Salica, ibid. pag. 1094. in chart. ann. 1226. Vide Haltausii Glossar. German. voce
Dominicales, quæ nimirum prædii domino pensitantur. Vide in Lex et Salicus.
De Ecclesiis
vero et de omnibus per totam Abbatiam Salicis Decimationibus, nulli omnino beneficium
aliquod concedi permittimus, etc. Charta Conradi Imp. ann. 1026 :
Relictis videlicet illis et specialiter delegatis quibusdam curtibus et villis ac
Ecclesiis omnibus ubicunque in S. Maximini prædio jacentibus, cum cunctis Salicis
Decimationibus, unde necessaria tantummodo suis deberent procurare fratribus,
etc. In alia Henrici III. Imp. ann. 1044. ibid. : Insuper omnes S. Maximini
Ecclesias cum Decimis et Decimationibus, et omnes Salicas Decimationes,
quas in usus hospitum, peregrinorum ac pauperum destinamus. Alia ejusdem Henrici
ann. 1056 : Omnes Ecclesiæ et Salicæ Decimationes tam in agris quam in vineis, sive
in silvis, etc.
Dominicales, quas vulgo Salicas vocant,
Decimationes, quoniam, essent nostræ regales, etc.sanctuarioseu ecclesiæ vel altari debetur. Charta ann. 1323. in Chartul. eccl. Lingon. Cod. reg. 5188. fol. 199. v°. :
Et hoc pro quadam pecia
vineæ liberæ ab omni servitute seu onere, excepta Decima sanctuali.Ecclesiam vestram... ab omni Decima sommatica atque
ab omni exactione liberam facimus.De aliis
vero victualiis et olivis solvant eidem vestario integraliter Decimam spiritualem, ut
matrici ecclesiæ. Ubi distinguitur ab ea, quæ nomine terraticieidem monasterio solvebatur.
talliæexigebatur. Charta ann. 1228. ex Tabul. Major. monast. :
Dedi monachis B. Nicolai de Sabolio... Decimam talliaciam vinearum mearum de
Sabolio. Vide infra Tallia 8.Cum discordia mota esset...
super sequela Decimæ quam nos dicti decanus et capitulum habere asserimus... in villa et
territorio de Soeilliaco, cum ibi terræ coluntur ab aliquibus in parrochia et decimaria
finibusque decimariæ nostræ de Venussia commorantibus. Vide Secta 4.Et quoties Rex
habuit Decimas partes hujusmodi minerarum, (auri, argenti et cupri) toties
divisit et dedit Archiepiscopo Strigoniensi unam partem, et vocabatur ista datio Decima
Decimæ. Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1240. apud Pontanum lib. 9. Rerum
Danicar. : Mandamus universis et singulis Militibus, Castrensibus, et vassallis et
feudatariis, sive terram nostram, quæ Libera dicitur, sive quamcunque aliam terram jure
feudali vel quocunque alio titulo detineant, ut ex illis Decimas Decimarum persolvere
Episcopo Revaliensi non omittant, etc. Vide Redecima
Philippus D. G. Francor. Rex, dilectis et fidelibus nostris Archiepiscopo
Remensi, Suessionensi, Catalaunensi,
Laudunensi, Cameracensi, Tornacensi, Morinensi, Atrebatensi, Ambianensi,
Noviomensi, Silvanectensi, et Belvacensi Episcopis Remensis provinciæ Suffraganeis,
Abbatibus, Decanis, Prioribus, Capitulo cæterisque personis Ecclesiasticis civitatis,
diœcesis et provinciæ Remensis in convocatione facienda per dictum Remensem
Archiepiscopum congregatis, Salutem et dilectionem. Considerantes gravia personarum
pericula et importabilia onera expensarum, quæ dilecti et fideles subditi regni nostri a
longis retroactis temporibus ratione guerræ nostræ Flandriæ sustinuisse conspicimus, ac
sollicite quærentes vias et modos, per quos, illo juvante cujus est superborum colla
deprimere, inimicorum nostrorum Flandrensium superba rebellio compescatur, et sedato
guerrarum discrimine, pacis amœnitas et quietis tranquillitas regno regnique subditis
omni adversitate propulsata parentur, post multarum revolutiones viarum, tandem in hac
via, tanquam expeditiori et commodiori negotio quod incumbit, nostra sollicitudo
quievit, ut universos Prælatos, et personas Ecclesiasticas religiosas et sæculares,
Duces, Barones, et quoscunque nobiles regni ejusdem requirere deberemus, ut de singulis
quingentis librarum redditus, quas in regno ipso habeat, de uno homine equite armato, et
ignobiles de sex hominibus armatis peditibus pro quibuslibet centum focis subsidium
nobis faciant ista vice. Aperta igitur via hujusmodi, Ducibus, Comitibus, Baronibus, et
cæteris Nobilibus regni nostri, et eis ex parte nostra requisitis ut juxta modum
hujusmodi præstent, et consentiant præstari dictum subsidium a subditis eorumdem, una
fuit eorum voluntas, una ab eis data est responsio, quod illud subsidium libenti nobis
præstabunt animo, et a sibi subditis præstari unanimiter consenserunt, credentes quod
vos et aliæ personæ Ecclesiasticæ prædictæ simile nobis subsidium faciatis. Nos igitur
spem gerentes de vobis indubiam, quod sicut ex suscepto curæ pastoralis officio plus
cæteris illa debitis requirere quæ sunt pacis, sic regni pacem, quæ ex dicto non
mediocriter dependet subsidio, cæteris impensius et ferventius procurare velitis :
Dilectionem vestram attente requirimus, et affectuose rogamus, quatenus hujusmodi
subsidium in tam urgenti necessitate, in tam miserabilis expeditione negotii præstetis
liberaliter, et ut a vestris præstetur subditis, nostrum nedum assensum, sed illud quod
opportunum fuerit auxilium præbeatis, credentes dilectis et fidelibus nostris Magistro
Petro de Latilliaco Canonico Parisiensi Clerico, et Jo. Choiselli Domino de Plexeio
Militi nostris, vel eorum alteri super iis quæ circa hæc ex parte nostra vobis duxerint
exponenda, et exposita per eum grato compleatis affectu. Data Parisiis die 12. April.
an. Dom. 1304.Philippus D. G. Franc. Rex,
dilecto et fideli Episcopo Cameracensi, salutem et dilectionem. Attendentes vestram non
latere notitiam, quæ, quanta et quam gravia Nos oportet iis temporibus pro nostri
defensione regni expensarum onera sustinere, vos requirimus et rogamus attente, quatenus
illam Decimalem gratuitam subventionem, quam vobis guerræ nostræ præsentis negotio
generose noviter concessistis, et quam generosius acceptabile duximus reputandum, sic
diligenter et celeriter procurare, exigere, et levare curetis, quod nobis seu gentibus
nostris infra instans festum Nat. B. Joan. Bapt. juxta concessionis prædictæ tenorem
integre et indeficienter valeat applicari in negotio prædicto, prout
ordinatum fore dinoscitur, committenda, quodque nostro in hac parte præposito nostro
fraudati, nullove prætextu nostri periculoso defectu subjacentes, vobis de prompta
exhibitione, sicut de concessione gratia subventionis hujusmodi teneamur ad uberes
retributionis debitæ actiones. Actum Paris. die 8. Junii an. 1304.Philippus D. G. Francor.
Rex, dilecto et fideli nostro Episcopo Belvacensi, salutem et dilectionem. Ad vestram
jam potuit pervenisse notitiam, quod nos personæ propriæ non parcentes in prosecutione
guerræ nostræ Flandrensis insistimus, et jam positi nostris e vicino inimicis, sumus ei
Dei nostrorum adjutorio fidelium indigentes : ideoque vobis ex abundanti necessitatis
hujusmodi articulum duximus exhibendum, vos de accedendo ad nos et nostrum exercitum
secundum status vestri debitum et modum, quo tenemini in hoc casu absque dilatione
quaque apud Attrebatum, vel ubi circaam per modum submus, submonentes et expresse
citantes partes illas fuerimonitionis simplicis, quam retrobanni, quod ratione nostræ
expositionis personæ et necessitatis prædictæ vobis districte et firmiter intimamus. Est
tamen intentionis nostræ, quod si subventionem decennalem inter gentes nostras vobiscum
vel vestris nunciis prolocutam solveritis vel * in prompta solvere voluntatis, ut erga
nostros subditos diligenter et fideliter procurare solvi, submonitio prædicta ad
servitium dicti exercitus nullatenus vos coartet. Dat. Atrebat. die 27. Julii an. Dom.
1304.Ad cujus
etiam complementum cogitantes nuper vobiscum, sive cum Missis vestris, tractari per *
nostrates aliquas facientes Decimas aliquas requisivimus a vobis et a vestris subditis,
quod vos ad hoc jam induxisse credimus pro causa communi * opere in tam periculosa
necessitate, a qua non possunt nec debent se aliqui sæculares vel Ecclesiastici
aliquatenus excusare, etc. Et ex Charta alia ejusdem Regis ad Tolosanum Episcop.
26. Augusti ann. 1304. Ch. 189 : Sane cum non credamus a vestra memoria excidisse,
quod vos et Ecclesiasticæ personæ vobis subditæ duas nobis liberaliter concessistis
Decimas pro defensione necessaria regni nostri, quarum unam jam dicuntur solvisse,
etc. Infra : Cumque bonæ memoriæ Benedictus PP. Undecimus decimam duorum
annorum ab omnibus personis Ecclesiasticis regni nostri exemptis nobis concessit ad hoc
terminis constitutis exsolvendam, etc. Hisce addenda quæ habentur in Spicilegio
Acheriano tom. 13. pag. 347. 354. 355.Dominus Liudwicus Rex die dedicationis Hemele
in dotem altaris obtulit : tradidit etiam Hemmetorp Abbatiolam, Visbike decimas, Cum
Decimalibus Ecclesiis in Episcopatu Asnabruggi.
Si vero res fuerit emphiteotica, vel fictualis, vel Decimalis, etc.Cum discordia verteretur de limitatione
Decimagii. Chartularium S. Martini Pontissar. : Infra metas parrochiæ seu
Decimagii S. Audoeni. Charta Visitatoris Fratrum Militiæ Templi ann. 1302. e
secundo Chartulario S. Quintini in Insula pag. 170 : Habebimus etiam perpetuo illam
partem quam percipiebant in Decimagio, etc.Dismage, in Ch. ann. 1369. ex Chartul. 21. Corb. fol. 317. v°. :
Le moitié de toutes les dismes de
tous les prés, qui sont en tout le Dismage de laditte ville de Vers, qui sont à
disme. Pro jure vero percipiendi decimam, occurrit eadem vox in Charta Phil. abb.
Hasnon. ann. 1316. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 175 : Avons vendu bien et
loiaument... tous nos terrages et Dismages,... senz rien degueir ne retenir par devers
nous. Ut et Desmerie, in Ch. ann. 1416. ex Reg. feud. Comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 325. v°. :
La disme ou Desmerie des blez et charnaige du
lieu de Genoilhe et en toute la paroisse dudit lieu, tant en blez lyez et desliez,... et
autres choses Desmables et appartenans à dixme. Dimée, pro ipsa decima, in Ch.
Simon. dom. Castrivil. ann. 1257. ex Bibl. reg.Proavus meus, ut scitis, totam terram suam Ecclesiis et
Monasteriis Decimavit.Et decimam a via quæ Rameruco veniens... extenditur usque ad
Decimariam de Ormes. Alia ann. 1238. in Regesto Tolosano Cameræ Comput. Paris.
fol. 43 : Sive in allodio, vel in territorio, aut in Decimariis ejusdem Castri,
etc. Alia ann. 1246. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 23. Ch. 95 : Super
eo quod dicebamus nos debere percipere medietatem decimæ in Decimaria eorundem.
Vide lib. 18. Ch. 12. et Tabular. Brivatense Ch. 304. Concilium Insulanum ann. 1288. can.
15 : Item statuimus quod aliquis bladum de Decimaria alicujus Ecclesiæ intra aliam
Decimariam transferre non audeat, quousque fuerit decimatum. Si quis vero contrarium
fecerit, rectam decimam, scilicet decimam partem integraliter Ecclesiæ, de cujus
Decimaria bladum extraxerit, intra octo dies solvere teneatur.
Desmerie, in Consuetud. Solensi tit. 17. art. 8.
Dismerie, in Consuet.
de Valançayart. 3. Bituricensi art. 16. 18. Marchensi art. 332.
Deymari, Occitanis.
Donavit duas partes de Decimaria ipsius Ecclesiæ, hoc est... de
annona, de vino, de lino, de cannaba, de ovis, de porcis, de vitulis et de omnibus aliis
rebus.
Octavam
partem Decimariæ de Thedesio
accepit D. Hugo Prior in guatgeria. Ibid. fol. 64 : D.
Hugo Prior de Domina accepit a quodam Milite nomine Aynardo octavam partem Decimariæ
de Tedesio in vadio per centum solidos.Decimagiumet
Decimariaprima notione. Charta ann. 1304. ex Archivo D. Marchionis
In omnibus illis viginti contatis
terre, que teneri dicebantur ab eodem Domino Petro in Decimario S. Martini.
Transactio Abbatem inter et Monachos Crassenses ann. 1351. ex Libro viridi fol. 53 :
Habet Conventus dicti Monasterii... quosdam redditus, jura et proventus, et
jurisdictiones... in terminio seu Decimario Castri de Lezinhano diocesis
Narbonensis.Decimasdominis vel Presbyteris persolvunt, Beneharnensibus
Desmersdicti. Vide Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 31. num. 1.
Decimarius congreget
decimam S. Antonini et tascam simul. Tabular. S. Eparchii Inculism.
fol. 17 : Quicquid scilicet habebant in tota decima, vel in Cimiterio de Elz, vel
Decimarii habebant ab eis. Desmarii dicuntur fol. 16. Ibidem fol. 18 : Et
quia manutenebat Decimarios invasores Cimiterii ipsius, etc. Infra :
Quicquid habebat pater meus in tota decima de Elz... et quidquid habebat in
Decimariis vel Decimarii ab eo, etc. Rursum fol. 19. v. : Pater noster
Sicher fuerat Decimarius de Ecclesia Euz, quia tenebat decimam, ut Laicus a Laicis, et
partem terræ de Sanctuario. Fol. 22 : Ego Constantinus Decimarius de
decima Ecclesiæ de Elz... habebam in decima de Elz feodium, ut colligerent quartam
partem ex ipsa decima ubicumque extenderetur decima de omnibus rebus, de pane, de vino,
de lana, de agris, et de omnibus aliis, de quibus decima datur. Tabularium
Monasterii S. Andreæ Viennensis : Similiter nec aliquis ex auctuariis vel
Decimariis S. Hilarii ultra prædictam viam, in parte scilicet Occidentali aliquid ex
decimis requirere audeat. Charta ann. 1174. apud Columbum lib. 3. de Episcop.
Sistaric. : Præterea concessit ei decimas in hortis, et vineis, et Decimarius et
bestia ejus debent vivere de communi, et Decimarius debet jurare se decimas fideliter
colligere. Cujusmodi decimariorum, seu quibus decimæ competunt, passim habetur mentio in Tabulario Abbatiæ Dalonensis in Lemovicibus, pag. 3. 12. 27. etc.
Ut Decimatas vini duas pensantes per
unamquamque Decimatam libras 60. Gregorius Mag. lib. 1. Epist. 41. lib. 10.
Epist. 30. et lib. 12. Epist. 30. Decimatas vinietiam habet ;
Decimata tysanæ, infra in Tysana.
Præstantes bisant. ij. auri solid. et vini Decimatas numero lxxx, in
præsentia missi Paracellarii. Ibid. col. 835 : Vini megaricos centum.
Contulit Ecclesiæ Belli-prati in perpetuum omnem Decimationem grangiæ
suæ de Obleseis sub censu duorum solidorum. Charta Brzeczlai Ducis Bohemorum
apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 56 : Ad hæc in Brunensi provincia
Decimationem frumenti, ac decem nummos, et villam Obucherii, et Decimam telonii, quod
Brog vulgo appellatur, in flumine Olzava donavi.
Decimarius, vel qui jus habet exigendi decimam in agris,
Dismier, in Consuetud. Arvernensi cap. 17. art. 18. et Marchensi art. 96. Constitutio Chlotarii Regis cap. 11 :
Agraria, pascuaria, vel decimas porcorum,
Ecclesiæ... concedimus : ita ut actor, aut Decimator in rebus Ecclesiæ nullus
accedat. Qui scilicet decimas Regias expetebat. Nostris et dicte nostre Præpositure reddituariis, censuariis,
pensionaribus, arrendatoribus, Decimatoribus, colonis, incolis et subditis...
intimamus, etc.Sergent dismier, in Ch. ann. 1247. ex Chartul. Campan. fol. 343. v°. col. 1 :
Et se il avenoit chose
par aventure, que li sergens terragierres et li Dismierres ne soient au descharger les
gerbes, on croira lou deschargeour par son sairement.Decimagium, Territorium ex quo decimæ colliguntur. Charta anni 1290. ex Archivo Episcopatus Meldensis :
Item in Decimatu de la Venne unum arpentum terræ,
sex partitis minus.Quicquid infra Decimatum habetis de Brancort ;... et quicquid infra terminos
Decimatus de Montbren possidetis.