derationare
Adjudicavimus vobis per judicium curiæ nostræ possessionem et
saisinam totius querelæ, donec eam Jocerannus Derationaverit in curia nostra.
Chartular. S. Vandregesili tom. 2. pag. 2062 : Quidquid in terris vel in bosco
Monachi Derationare apud Chitreium potuerint, quiete et pacifice eis habendum
permiserunt. Miracula S. Rictrudis num. 13. Maii tom. 3. pag. 94 :
Dicebat apud se, jam totum Derationavi, quia ille non inventurus,
qui contra me audeat ferre sententiam. Vita B. Lanfranci n. 31.
Maii tom. 6. pag. 841 : Cui Lanfrancus in faciem restitit, et coram omnibus
testimonio antiquorum Anglorum, qui periti erant legum patriæ, Deratiocinatus est
libertatem terræ suæ. Vide DesrainareRatio.
Madoxin Formular. Anglic. pag. 369 :
Ego Ricardus filius Geri quietam clamavi de me et de heredibus meis Willelmo de
Burleia totam illam dimidiam hidam terræ in Burleia, quam prædictus Willelmus
Dirationavit de Geri patre meo.MadoxFormul. Anglic. pag. 295 :
Præcipio, quod Monachi de Bordesleia habeant rectas divisas suas, sicut fuerunt
tempore Regis H. avi mei... et quod vos eos juste adjuvetis ad hanc Dirationationem
faciendam.Hugo de Draybon 11. Milites et tertium
negat, qui nondum Dirationatur.Si quis
extraneus... ira subita aliquem infra parochiam Becci percusserit, si captus ille
retentus fuerit, Dirationabit se in die in curia Abbatis, aut secundum curiæ ipsius
judicium emendabitur.Ego Willelmus
Rothomag. Archiep. concedo et confirmo, ut Ecclesia S. Mariæ Becci jure hæreditario
possideat Ecclesiam S. Mariæ de Ermentrudis villa, sicut Willermus Abbas ejusd. loci et
Monachi Dirrationati sunt in Capitulo.Item Richardus Broc et Robertus
Presbyter filius Ferondi hereditatem suam de villa S. Sansonis, quam per Duellum
Diratiociniaverunt, Radulphus de S. Sansone prædictis fratribus vendiderunt triginta et
sex libras.Sed tantum venerunt cum eis ad
placitum coram Roberto de Juliaco et filiis ejus, et Disrainniaverunt, quod non debebant
dare talliam de illa censiva nec adjutorium.Sciendum est quod Johanna
Abbatissa S. Trin. Cad. anno ab Incarn. 1183. Disraisnavit domum, quæ fuerat Wiguenni
Britonis adversus Evainnum et Benedictum, qui faciebant se de parentela illius in curia
Domini Regis, in plenaria assisa. Vide Deresnare
suo loco.Abbas Gaufridus per belli
victoriam Durationaverat.