devotae
quæ se Deo voverunt, ut est in
Concilio Valentino sub Damaso cap. 2. cujus titulus sic concipitur : Devota, si se
maritaverit, etc. Deo devotæ, in Epist. 2. Siricii PP. adversus Jovinianum.
Virgines consecratæ, seu in proposito, sub devotione viventes, in Concilio
Aurelian. III. cap. 16. Devotarum more indutæ, in Concilio Barcinon. ann. 599. cap.
4. S. Ambrosius in Tract. ad Virginem devotam : Ipsius
(Dei) te devovisti esse sponsam, Devota Deo diceris, quid tibi cum
hominibus sæcularibus, aut quem tractatum habes cum illis ? Infra :
Devovisti animam tuam ad destruenda omnia, quæ sunt hujus sæculi. Devota Deo
puella, apud Papianum lib. Responsor. tit. 10. Concil. Toletan. I. can. 16. et
Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 215 Devotam peccantem non recipiendam in Ecclesia,
nisi peccare desierit. Infra : Quæ autem maritum acceperit, non
admittatur ad pœnitentiam, nisi adhuc vivente marito ipsa caste vivere cœperit, aut
postquam ipse decesserit. Ausonius, in Parental. Carm. 6 : Æmilia virgo Devota. Ibidem :
Crevit Devotæ virginitatis amor.
In Cataphronia :
Insula Devotæ quæ virginitatis amorem
Parcaque anus coluit.
Vide Mart. Bracarensem in Collect. Canon. cap. 30. 31. Zonaram et Balsamonem ad
can. 19. Concilii Nicæi, et ad can. 16. Concilii Calchedon. Gregor. Turon. de Vitis Patrum
cap. 6. etc. supra Deodicata.