dienismannus
Dienst, Officium, servitium, munus, et
Man, homo, Vassallus, qui domino servitia præstare tenetur ; idem qui apud Anglos
Drench. Vide ibi. Charta Ulrici march. Tusciæ ann. 1170. in Monum. eccl. Aquilej. cap. 63. col. 604 :
Insuper præfati jugales donaverunt præfato altari Aquilejensis
ecclesiæ..... ministeriales suos Dinismannos, videlicet Sifradum cum filiis..... Et
major pars Dienismannorum et ministerialium illorum, feudum quod habebant a suprascripto
marchione præsente, et a domino patriarcha receperunt. Et col. 606 :
Miserunt eum (patriarcham) per turrim et portam in tenutam pro
castro et omnibus possessionibus superius dictis... Et ibidem Arbo et Henricus de Attens
juravere fidelitatem domino patriarchæ, sicut Dienismanni. Vassalli sunt
Bernardo de Rubeis, nec vilis quidem seu obnoxiæ conditionis, quos ipse et
Disnimannoshic in annotatis vocat, nescio an ex Chartarum fide. Hinc, ipso etiam teste, vox
Desmanset
Gismans, qua hodieque familiæ quædam nuncupantur in ea Forojuliensis provinciæ parte, quæ Carnea vocatur. Illorum denique conditionem nitide patefaciunt Chartæ a Joanne de Moravia patriarcha scriptæ ann. 1392. quas hic profert idem Bernardus :
Vassallos sive Germanos (leg. Gismanos) nostros in
dicta gastaldia nostra habitantes declaramus immunes a quibuscumque speculationibus,
explorationibus, itineribus, passuum custodiis, bellorum gravaminibus, personali
militia, et aliis servitutibus rusticis dictæ nostræ provinciæ imponendis ; remanente
tamen servitio solitæ et debitæ equestris militiæ, ad requisitionem nostram nostrorumque
successorum. Rursus ann. 1393 : Audivimus Russulinum de Luincis nomine
suo et aliorum Gismanorum Carneæ se dolentem de capitaneis quarteriorum, qui volunt ad
gravedines,... et quia non sunt in numero suppositorum dictis capitaneis, sed vassalli
in gastaldia nostra ad servitium equestris militiæ, etc. Vide infra Dolesmanus.